Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae aliis locis modo promptiore haud inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique domino Daniel Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam dominae Crista Mootz, quae in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvavit. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Mr. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses which appear below: http://notitiae.ipsissima-verba.org/show/100.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

6. Quae est forma perfectior orationem communem peragendi?

Haec oratio quatuor partibus constat: monitione celebrantis, prolatione intentionum, participatione populi, oratione conclusiva. Ut sit revera actio totius plebis sanctae Dei, congregatae ad suum regale sacerdotium in oratione exercendum, postulatur cooperatio et celebrantis, in admonitione introductoria ac in oratione finali, et ministri idonei qui intentiones proferat, et populi participantis.

Insuper oratio fidelium illa forma nobiliore ditari potest, quam « actio liturgica accipit cum... sollemniter in cantu celebratur ».4 Proinde eius textus variis linguis popularibus ita conficiatur ut cantari possit.

Quo in casu tamen, cum participatio populi summum habeat momentum in oratione fidelium, non convenit ut sola schola vel soli ministrantes respondeant ei qui intentiones promit, sed universus coetus fidelium.5

4 Constitutio de Sacra Liturgia, art. 113.
5 Cfr. De oratione communi seu fidelium, p. 7, n. 13.

Notitiae 1 (1965), 368, n. 6oratio fideliumPDF of Notitiae 1 (1965), 368