Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae facilius aliis locis minime inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique Reverendo domino Danieli Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam domino Ioanni Oliveire dominaeque Cristae Mootz, qui in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvaverunt. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Rev. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Mr. Johan Oliveire and Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses which appear below: http://notitiae.ipsissima-verba.org/show/122.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

92. Utrum liceat uni tantum lectori omnes partes Proprii legere.

Dispositio ritus liturgiae verbi a Ritu servando et ab Ordine Missae ordinata, eo etiam tendit ut « in celebrationibus liturgicis quisque, sive minister, sive fidelis, munere suo fungens solum et totum id agat, quod ad ipsum ex rei natura et normis liturgicis pertinet » (Const., art. 28). Cavendum proinde ne fere totum quod olim celebrans faciebat, nunc lector ipse agat et ad ipsum praecipue attentio dirigatur, qui saepe partes Proprii, lectiones, cantus inter ipsas occurrentes legit, et aliquando commentatoris et cantoris munus etiam explet. Gradatim providendum est ut celebrationes iuxta spiritum Constitutionis disponantur, ita ut unaquaeque earum pars proprium habeat idoneum ministrum: lectorem, psalmistam vel cantorem, commentatorem. Partes vero Proprii sunt cantus processionales quibus tota communitas aliquam actionem comitatur, et de se pertinent populo vel scholae. Praestat ergo ut habeatur saltem aliqua pars communitatis, aliqualis chorus plurium personarum, qui illas legat vel cantet. Ubi hoc adhuc possibile non sit, saltem provideatur ut qui illas legit, a lectore, seu ministrante, pro lectionibus et a commentatore distinguatur.

Notitiae 2 (1966), 29–30, n. 92hermeneutics, lector, readingsPDF of Notitiae 2 (1966), 29–30