Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae aliis locis modo promptiore haud inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique domino Daniel Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam dominae Crista Mootz, quae in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvavit. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Mr. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses which appear below: http://notitiae.ipsissima-verba.org/show/128.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

99. Utrum liceat ex arbitrio immutationes inducere in textibus liturgicis lingua vulgari exaratis et a competenti Auctoritate approbatis?

Resp. 1. Iuxta Constitutionem de sacra Liturgia, moderatio liturgiae pertinet uince [sic] ad Apostolicam Sedem et, ad normam iuris, ad Episcopum et ad territoriales Episcoporum Coetus. « Nemo omnino alius, etiamsi sit sacerdos, quidquam suo marte in liturgia addat, demat aut mutet » (Const. de sacra Liturgia, art. 22, 1-3).

2. Competentis auctoritatis territorialis est decernere circa usum et modum admittendi linguam vernaculam in liturgia et textus in linguam vernaculam conversos approbare (Const., art. 36, 3-4; Instructio, 26 sept. 1964, nn. 23-31).

3. Recolenda insuper verba Summi Pontificis Pauli VI ad participantes Conventum de popularibus interpretationibus textuum liturgicorum, die 10 novembris 1965: « Est demum animadvertendum textus liturgicos, a competenti auctoritate approbatos et ab Apostolica Sede confirmatos, tales esse, ut religiose debeant servari. Nemini ergo licet eos ad suum arbitrium mutare, minuere, ampliare, omittere ... Ea quae legitime sunt constituta, iam vim habent legum ecclesiasticarum, quibus e conscientiae officio omnes obsequi debent; idque vel magis, cum de legibus agatur, quibus actio omnium sanctissima regitur » (AAS 57 [1965] 969-970).

Notitiae 2 (1966), 289, n. 99adaptation, authority, vernacularPDF of Notitiae 2 (1966), 289