Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae aliis locis modo promptiore haud inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique domino Daniel Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam dominae Crista Mootz, quae in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvavit. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Mr. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses which appear below: http://notitiae.ipsissima-verba.org/show/130.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

101. Estne adhuc ponenda crux in altare versus populum?

Resp. Difficultas movetur ex imaginibus propositis in Notitiae (2 [1966] 176) ad illustrandas quasdam ecclesias ad novas liturgiae pastoralis exigentias aptatas, in quibus crux super altare non apparet. Immo in quadam nota explicativa (p. 162) dicitur: « Unica magna crux in medio absidis totum Coetum liturgicum dominatur ».

Praescriptio Codicis Rubricarum, n. 527, per se adhuc viget: « Super altare adsit in medio Crux satis magna cum Crucifixo ». Quae crux iuxta Caeremoniale Episcoporum (lib. I, c. 12, n. 11), « cum imagine Crucifixi, versa ad interiorem altaris faciem » esse debet.

Tamen Ritus servandus anni 1965 amplius non praecipit sacerdotem debere oculos ad crucem elevare durante Missae celebratione. Insuper « crux et candelabra, de iudicio Ordinarii loci, etiam extra ipsum poni possunt » (Instructio, n. 94).

Si altare ponitur versus populum, opportunius videtur hac facultate frui, secus aut tantum littera legis servatur et adhibetur crux ita parva ut aliquando fere invisibilis sit, aut crux impedimento est ut fideles ritus, praesertim ad elevationes et ad per ipsum, bene conspiciant.

Extra altare triplex datur possibilitas: ponendi crucem processionalem ante altare, facie versa ad celebrantem, quod non semper cum aliis elementis presbyterii bene cohaeret; adhibendi magnam crucem ex alto pendentem vel in pariete absidis positam. Neque, in ultimis duobus casibus necessaria est altera crux pro altari, sed sufficit unica magna crux, quae, in celebrationibus versus populum, non incensatur primo loco, sed cum sacerdos, altare circumiens, coram ipsa sistit ad alteram altaris faciem.

Notitiae 2 (1966), 290–291, n. 101altar, cross, versus populumPDF of Notitiae 2 (1966), 290–291