Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae facilius aliis locis minime inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique Reverendo domino Danieli Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam domino Ioanni Oliveire dominaeque Cristae Mootz, qui in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvaverunt. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Rev. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Mr. Johan Oliveire and Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses which appear below: http://notitiae.ipsissima-verba.org/show/131.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

102. Utrum conveniat sacram Communionem habitualiter « de eodem sacrificio » sumere?

Resp. Iam Encyclica Mediator Dei laudat « qui, Sacro adstantes, hostias in eodem Sacrificio consecratas » accipiunt.

Constitutio de sacra Liturgia denuo valde commendat « illa perfectior Missae participatio qua fideles post Communionem sacerdotis, ex eodem sacrificio Corpus Dominicum sumunt » (art. 5). Quae adhortatio in Ritu servando accepta est: « valde commendatur ut hostiae pro fidelium communione in ipsa Missa consecrentur » (n. 7).

Mens ergo Ecclesiae clara est, neque dubitari potest aptius veriusque locum pro fidelium communione esse post sacerdotis communionem. Quando autem fit cum hostiis in ipsa Missa consecratis, sacra communio revera fit signum arctioris et intimioris participationis ad Sacrificium quod celebratur.

Aliquando tamen contra hanc praxim obiectiones moeventur, praesertim quoad purificationem, numerum communicantium, renovationem sacrarum Specierum forte in tabernaculo exstantium, et similia. Ad haec respondendum videtur:
a) Pro communitate religiosa, vel quando participantium numerus fere semper idem est et facile agnoscitur, practice nulla est difficultas.
b) Sacerdos ipse potest particulas quae post communionem remanent, sumere, si paucae sunt (cfr. Ritum servandum, n.82). Si autem multae sunt, prudenti sacerdotis iudicio adhiberi possunt in altera Missa, quin novae hostiae consecrentur.

Difficultates motae revera tam magnae non sunt ut, habitualiter, praesertim in determinatis coetibus, praxis ab Ecclesia commendata ad rem deduci non possit.

Notitiae 2 (1966), 291, n. 102communionPDF of Notitiae 2 (1966), 291