Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae aliis locis modo promptiore haud inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique domino Daniel Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam dominae Crista Mootz, quae in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvavit. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Mr. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses which appear below: http://notitiae.ipsissima-verba.org/show/161.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

2. In feriis temporis Nativitatis et Paschae possunt dici Missae ad diversa vel votivae?

Resp.: N. 316 Institutionis generalis Missalis Romani loquitur tantum de feriis temporis « per annum », minime vero de feriis temporis Nativitatis et Paschae.

Ex eadem autem Institutione, collata cum Normis de Anno liturgico et de Calendario haec interpretatio erui potest:

1. Missae ad diversa vel votivae prohibentur in sollemnitatibus, in dominicis Adventus, Quadragesimae et Paschae, in feriis IV Cinerum et Hebdomade Sanctae « quae omnibus aliis celebrationibus praeferuntur » (Cf. Normae de Anno liturgico et de Calendario, n. 16).

2. In dominicis, praeter eas quae supra recensitae sunt, in festis, in feriis temporis Adventus a die 17 ad diem 24 decembris et Quadragesimae, hae Missae dici possunt, « occurente aliqua graviore necessitate, de mandato vel licentia Ordinarii loci » (Cf. Inst. gen., n. 332).

3. In feriis temporis Adventus, usque ad diem 16 decembris inclusive, tempore Nativitatis, a die 2 ianuarii ad sabbatum post Epiphaniam, tempore paschali, a feria II post octavam Paschae ad sabbatum ante Pentecostem et in memoriis obligatoriis, « in Missis cum populo si qua vera necessitas id postulet », potest dici Missa huic mecessitati respondens, « de iudicio rectoris ecclesiae vel ipsius sacerdotis celebrantis » (Cf. Inst. gen., n. 333). Nevessitas intellegenda est ratione pastorali, v. gr., si frequens populus occurrit pro aliqua celebratione, uti, aliquibus in locis, prima feria VI mensis.

Extra hos casus Missae ad diversa vel votivae non permittuntur. Nam Officium de feria, his temporibus quadam praeeminentia gaudet, ut mysterium salutis debito modo recolatur super cetera alia festa vel commemorationes (Cf. Const. de sacra Litugia, n. 108). Hoc valet praesertim pro quinquaginta diebus a dominica Resurrectionis ad Pentecosten, quae celebrantur « sicut unus dies festus, immo magna dominica » (Cf. Normae de Anno liturgico et de Calendario, n. 22).

4. Tempore « per annum », quando fit officium de feria vel occurat memoria ad libitum, licet celebrare quamlibet Missam ad diversa vel votivam.

5. Eadem ratione ordinandae sunt Missae defuntorum, scilicet: a) Missa exsequialis dici potest omnibus diebus, exceptis Triduo sacro, dominicis Adventus, Quadragesimae et Paschae, atque sollemnitatibus. b) Missa defunctorum post acceptum nuntium mortis, in ultima sepultura defuncti, vel in primo anniversario die, ut in n. 3 et 4 (Cf. Inst. gen., n. 337). c) Missae cotidianae in feriis temporis per annum et quando occurrat memoria ad libitum, ut in n. 4.

Notitiae 5 (1969), 323–324, n. 2calendar, votive massPDF of Notitiae 5 (1969), 323–324