Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae aliis locis modo promptiore haud inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique domino Daniel Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam dominae Crista Mootz, quae in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvavit. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Mr. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses which appear below: http://notitiae.ipsissima-verba.org/show/167.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

8. Quomodo ordinanda est celebratio Missae et Officii divini in regionibus ubi sollemnitates Epiphaniae et Ascensionis Domini ac Corporis Christi in dominicam transferuntur?

Resp.: Attenta declaratione anno praeterito facta a Sacra Congregatione Rituum (Cf. Notitiae, vol. IV, 1968, p. 279), adveniente anno 1970, ubi supradictae sollemnitates in dominicam transferuntur, celebrentur secundum Calendarium quod sequitur:

Die 4 ianuarii, Dominica: in Epiphania Domini, Sollemnitas (I Cl).

Die 5 ianuarii, feria II: De ea

Die 6 ianuarii, feria III: De ea

Die 11 ianuarii: Dominica: Festum Baptismatis Domini Festum (II cl.).

Die 12 ianuarii, feria II: De ea (Hebdomada I post Epiphaniam, I per annum).
    Lectiones e Sacra Scriptura pro diebus 5 et 6 ianuarii sumuntur respective quae in Breviario Romano assignantur diei 4 (die 5) et 5 (die 6) ianuarii, cum responsoriis et antiphonis ad Benedictus et ad Magnificat e diebus 11 et 12 ianuarii.
    In festo Baptismatis Domini, Lectiones e Sacra Scriptura in I Nocturno sumuntur e die 12 ianuarii.
    Diebus 12 et 13 ianuarii fit Officium de feria hebdomadae I per annum, cum responsoriis assignatis pro diebus post die 13 ianuarii.

Die 6 maii, feria IV, de ea

Die 7 maii, feria V, de ea. Ad libitum S. Stanislai Ep. et Martyris.

Die 8 maii, feria VI, de ea

Die 9 maii, Sabbato: S. Gregorii Nazianzeni, Ep et Eccl. doct. Memoria (III cl.)

Die 10 maii, Dominica: In Ascensione Domini, Sollemnitas (I cl.)
    Lectiones e Sacra Scriptura pro diebus 6, 7, 8 et 9 maii sumuntur respective quae in Breviario assignantur feriae VI (die 6), sabbato (die 7), dominicae post festum Ascensionis (die 8), cum responsoriis hebdomadae praecedentis. Die 6 maii antiphonae ad Benedictus et ad Magnificat sumuntur e dominica praecedenti. Die autem 9, pro anno 1970, ad Matutinum leguntur Lectiones Vigiliae Ascensionis et lectio agiographica de S. Gregorio Nazianzeno.

Die 28 maii, feria V, de ea. Ad libitum S. Augustini Cantuariensis, Episcopi.

Die 29 maii, feria VI, de ea. Ad libitum S. Mariae Magdalenae de Pazzi, virginis.

Die 30 maii, sabbato, de eo. Ad libitum S. Mariae in Sabbato.

Die 31 maii, Dominica: SS.mi Corporis Christi, Sollemnitas (I cl.)
    Lectiones e Sacra Scriptura cum suis responsoriis, pro diebus 28, 29, 30 maii sumuntur respective quae in Breviario Romano assignantur feriae VI (die 28), sabbato post dominicam I post Pentecosten (die 29), et dominicae III post Pentecosten (die 30).

Notitiae 5 (1969), 326–327, n. 8ascension, calendar, corpus christi, epiphanyPDF of Notitiae 5 (1969), 326–327