Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae facilius aliis locis minime inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique Reverendo domino Danieli Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam domino Ioanni Oliveire dominaeque Cristae Mootz, qui in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvaverunt. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Rev. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Mr. Johan Oliveire and Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses which appear below: http://notitiae.ipsissima-verba.org/show/195.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

D. Quomodo peragendae sunt exsequiae durante Triduo paschali.

R. 1) In Triduo paschali et feria V Hebdomadae Sanctae Mane, Missa exsequialis celebrami nequit. Dubium ortum est e littera n. 336 Institutionis generalis Missalis romani, qui sonat: « Inter Missas defunctorum primum locum tenet Missa exsequalis, quae celebrami potest omnibus diebus, exceptis sollemnitatibus de praecepto et dominicis Adventus, Quadragesimae et Paschae ». De Triduo paschali nihil dicitur. At res clara est ex aliis Missalis Romani locis, ut iam indicatum est in explanatione data a Notitiae 10 (1974), pp. 145-146.

Sed ad rem clariorem feciendam, in editione altera Missalis Romani, quae in proximo fasciculo Notitiae describeatur, n. 336 Institutionis generalis addita est indicato « Feria V Hebdomadae Sanctae et Triduum Paschale », inter dies in quibus Missa exsequialis prohibetur.

2) Si exsequiae habendae sunt his diebus, convenit ut fiat celebratio verbi cum ritu valedictionis, uti praevidetur in Ordine Exsequiarum, n. 6. Lectiones seligantur termpori liturgico aptiores. Cantus fieri possunt durante celebratione. E contra, sacra Communio distribui nequit (cf. Missale Romanum, pp. 243, 250 n. 2, 256 Sabbato Sancto).

Notitiae 11 (1975), 288funerals, triduumPDF of Notitiae 11 (1975), 288