Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae facilius aliis locis minime inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique Reverendo domino Danieli Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam domino Ioanni Oliveire dominaeque Cristae Mootz, qui in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvaverunt. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Rev. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Mr. Johan Oliveire and Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses which appear below: http://notitiae.ipsissima-verba.org/show/198.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

De muneribus diaconi in communitatibus sacerdotum

Nonnullae communitates petierunt utrup diaconus dacerditibus religiosis adstantibus legi time possint:
a) celebrationi Officii divini praesidere hebdomadarium munus explendo;
b) benedictionem eucharisticam impertire;
c) homiliam habere.

R. a) Expessio « sacerdos vel diaconus » quae in nn. 254, 256 Institutionis generalis de Liturgia Horarum, et in rubricis Ordinarii recurrit (L. H. I, 532, 537), minime postulat quod diaconus exercere valeat munus praesidendi coram sacerdotibus, quamvis in illis textibus explicita condicio « vel, eo deficiente » non inveniatur. Mens legislatoris est diaconum ordinari ad presbyterum adiuvendum vel subsituendum, eo deficiente. Quapropter secundum normas dicaconus celebraioni Officii ne praesideat cum praesto sint sacerdotes. Ipse vero procul dubio munus praesidendi exercebit in coetu religiosarum, laicorum aut coram presbyteris legi time impeditis (infirmis, senibus, etc.)

b) Pari modo, expresssio « sacerdos vel diaconus » in nn. 91, 92, 97, 99, 100 Ordinis « de sacra Communione et de cultu Mysterii Eucharistici extra Missam », etsi condicio « eo deficiente » explicite non ponitur, minime significat quod diaconus, minister ordinarius in expositione SS.mi Sacramenti, presbyteris adstantibus, benedictionem eucharisticam impertiri possint. Solutio et exceptiones eaedem sunt ac in paragrapho antecedenti.

c) Diaconus est minister ordinarius verbi Dei sicut et Baptismi celebrandi atque Communionis distribueandae. Qua talis legi time ipse post Evangelium proclamatum facit homiliam, sicut habetur in n. 61 Institutionis generalis Missalis romani, qui adiungit verbum « aliquando ». Itaque diaconus munus sibi proprium in verbo Dei praedicando exercere valet, quin presyteros supplantet in fidelium institutione.

Notitiae 12 (1976), 46–47communities of priests, deaconPDF of Notitiae 12 (1976), 46–47