Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae facilius aliis locis minime inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique Reverendo domino Danieli Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam domino Ioanni Oliveire dominaeque Cristae Mootz, qui in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvaverunt. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Rev. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Mr. Johan Oliveire and Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses which appear below: http://notitiae.ipsissima-verba.org/show/215.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

Utrum in Missae celebratione christifidelibus genuflectendum sit tempore consecrationis?

Etiamsi Conferentiae Episcoporum est gestus et corporis habitus in Ordine Missae romanae descriptos ingenio populorum aptare (cf. Sacrosanctum Concilium, n. 39), ad hanc quaestionem solvendam serventur dispositiones forte a competenti auctoritate datae, cf. Institutio Generalis Missalis Romani quae in numero 21 regulas simplicissimas dat: « Genuflectant vero [fideles], nisi ob angustiam loci vel frequentiorem numerum adstantium aliasve rationabiles causas impediantur, ad consecrationem ». Practice, fideles genuflexi manent ab epiclesi ante consecrationem usque ad acclamationem post consecrationem.

Contingit tamen certis in ecclesiis sublata sunt genuflexoria, quapropter fideles tantum stare vel sedere possunt, non sine detrimento reverentiae et adorationis Eucharistiae debitae. Nihil impedit quominus fideles genuflexi maneant humi ad suam adorationem manifestandam, quantumvis res incommoda inveniatur. In casibus, in quibus rationabiles causae genuflectionem impediunt, inclinatio corporis et modus digne sese gerendi, signa erunt reverentiae et adorationis manifestandae tempore consecrationis.

Ea quae supra definiuntur minime supervacanea censenda sunt, quia eo tendunt, ut unitas sese gerendi habeatur in coetu qui Eucharistiam celebrat, et ideo manifestetur unitas in fide et in cultu communitatis. Videntur saepe fideles post consecrationem corporis habitu diverso quasi oblivisci se esse participes Liturgiae Ecclesiae, quae est summa actio communitatis, et non tempus sese alienandi in actionem devotionis privatae. Quaod etiam expresse et accurate definitur in Can. 837, § 1. Actiones liturgicae non sunt actiones privatae, sed celebrationes Ecclesiae ipsius, quae est « unitatis sacramentum », scilicet plebs sancta sub Episcopis adunata et ordinata; quare ad universum corpus Ecclesiae pertinent illudque manifestant et afficiunt; singula vero membra ipsius attiingunt diverso modo, pro diversitate ordinum, munerum et actualis participationis. § 2. Actiones liturgicae, quatenus suapte natura celebrationem communem secumferant, ubi id fieri potest, cum frequentia et actuosa participatione christifidelium celebrentur.

Notitiae 35 (1999), 41–42consecration, posturePDF of Notitiae 35 (1999), 41–42