Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) deprompta. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Praesens igitur inceptum opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique Reverendo domino Danieli Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam domino Ioanni Oliveire dominaeque Cristae Mootz, qui in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvaverunt. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Rev. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Mr. Johan Oliveire and Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses which appear below: http://notitiae.ipsissima-verba.org/show/283.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

DE INTEGRITATE SERVANDA IN LIBRIS LITURGICIS EDENDIS

Opus instaurationis liturgicae ubique alacriter procedit. Dum Commissiones dioecesanae una cum pastoribus animarum versantur in principiis pastoralibus ab instauratione statutis ad effectum deducendis, Commissiones nationales fervido labore satagunt libros liturgicos in linguas populares vertere. In opere perficiendo quaedam orta sunt dubia, quae iudicio Sacrae Congregationis pro Cultu Divino submissa sunt.

1. Suntne typis imprimenda Institutio generalis Missalis Romani, Institutio generalis de Liturgia Horarum et « Praenotanda » ad singulos ritus?

Affirmative, quia Praenotanda et Institutiones necessaria sunt ad spiritum rituum instauratorum intellegendum et sine illis mutationes, additiones, variationes in proprio valore theologico et practico comprehendi nequeunt.

2. Suntne omnes rubricae referendae?

Affirmative, omnes et singulae rubricae referri debent, quae si ampliari possunt, nequeunt tamen reduci. Etenim subsidium manent universae structurae actionis liturgicae.

3. Estne possibile typis edere Appendicem latinam Missalis Romani seiunctim, aut necessario imprimi debet in ipso volumine Missalis lingua vernacula impressi?

Appendix latina est publicanda in volumine Missalis lingua vernacula exarati, ut sacerdos peregrinus vel occasionaliter transiens per aliquam regionem, cuius linguam ignorat, Missale illius regionis sumens, textum latinum commode invenire possit Missamque celebrare. Si haec Appendix in fasciculo separato ponitur, facile deperditur et sic finis huius Appendicis evanescit.

Confundi nequit haec Appendix cum « Missali parvo », quod continet ampliorem copiam Missarum quam Appendix.

Appendix latina Missalis Romani vel Missale parvum potestne in linguam vernaculam verti?

Negative. Hoc clare evincitur ex iis quae supra dicta sunt de fine huiusmodi Appendicis. Insuper omnino vitandum est periculum ut quis utatur tantummodo formulariis, quae in Appendie vel in Missali parvo inveniuntur, contra normas liturgicas et praesertim contra principia instaurationis, quibus conatus factus est abundantiorem copiam fidelibus praebendi textuum biblicorum et euchologicorum, ad profundiorem intelligentiam mysterii Christi adipiscendam necnon celebrationem liturgicam exigentiis ac indoli diversarum communitatum aptandam.

Suntne in Liturgia Horarum typis imprimenda schemata quattuor hebdomadarum psalterii, omnes hymni, responsoria, antiphonae?

Affirmative. Omnia sunt referenda, quae in editione typica latina Liturgiae Horarum continentur, hymnis haud exceptis, cum ad illa pertineant elementa, quibus peculiariter singulae signantur Horae.

Attamen in Appendice publicari possunt hymni substitutivi e thesauro unicuique nationi proprio excerpti vel noviter confecti, a Conferentia Episcoporum approbati (cf. Instit. gen. de Liturgia Horarum, n. 178).

Suntne referendi textus diversi euchologici vel biblici?

Affirmative. Pertinent enim ad pretiosas divitias instaurationis liturgicae. Hi textus, ut in pluribus, iudicio relinquuntur celebrantis, qui liturgiam coetui liturgico, cui praesidet, aptare debet, textus aptiores seligendo. Si vero in libro edito non inveniuntur, frustratur optio celebrantis et celebratio in paupertatem redigitur.

7. Suntne referendae partes, quae iudicio Conferentiarum Episcopalium relinquuntur?

Affirmative. Omnes quidem, praesertim sacerdotes, noscere debent quae ipsis demandantur quaeque vero permanent de competentia Conferentiarum Episcoporum. Hoc modo organismi, quibus Conferentiae Episcopales utuntur, ad decisiones afferendas vel suggerendas melius inducuntur.

Suntne publicanda decreta Sacrae Congretationis pro Cultu Divino, quibus editio typica promulgatur vel versio popularis confirmatur?

Decreta, quibus editiones typicae promulgantur, per integrum publicanda sunt. Quoad vero decreta, quibus versiones populares confirmantur, vel per integrum publicentur vel paucis verbis declaretur quod editio illa popularis confirmata est die tali, una cum indicatione numeri Protocoli S. Dicasterii.

9. Vigetne adhuc « revisor » librorum liturgicorum, a competenti auctoritate designatus, qui editionem typicam alicuius versionis in linguam popularem cum originali sue cum editione typica latina concordare declaret?

Affirmative. De concordantia cum editione typica latina necnon de nomine revisoris vel revisorum et de nomine Episcopi, qui « imprimatur » concedit, mentio facienda est in editione populari.

Notitiae 9 (1973): 153–154liturgical books, publishing, vernacularPDF of Notitiae 9 (1973): 153–154