Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae aliis locis modo promptiore haud inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique domino Daniel Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam dominae Crista Mootz, quae in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvavit. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Mr. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses which appear below: http://notitiae.ipsissima-verba.org/show/64.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

6. In concelebrationibus peragendis, modi differentes inveniuntur in sequentibus actionibus:
a) Interdum, probe distinguitur vox celebrantis principalis, dum concelebrantes submissa seu modesta voce Precem eucharisticam proferunt. Alibi, e contra, quoddam quasi certamen elatarum vocum auditur, dum unusquisque ceteros quasi superare contendit.
b) In epiclesi peragenda ante consecrationem, non omnes celebrantes manus protendunt erga oblata ad invocandam actionem Sancti Spiritus, dum diligentissimi sunt in protendenda manu durante consecratione.
c) In ipsa epiclesi nonnulli manum retrahunt simul ac celebrans principalis signaverit super oblata, dum alii porrectas tenent manus donec textus epiclesis finiatur.
Quinam modus sequendus est?

Resp.
Ad optimum secernendum in hac varietate, satis erit perpendere naturam functionum, quae peraguntur ab unoquoque, et naturam gestuum ipsis respondentium.
a) Iuxta IGMR 170, coetus fidelium distincte percipere debet vocem praesidentis: quod obtineri potest mediante microphonio sensibili et bene collocato, et praesertim ex modestia vocum concelebrantium (submissa voce). Alioquin, in secundo casu considerato, unitas tenoris et rythmi ad intellegendum textum ex parte coetus obtineri nequit.
b) Illud satis curiosum est, quod Missalis normae contemplantur casum plane oppositum quam qui supra consideratur: durante epiclesi consecrationis omnes celebrantes debent imponere manus super oblata (IGMR 174a, 180a, 184a, 188a: manibus ad oblata extensis) in invocanda actione Spiritus sanctificantis; dum consecratione durante, concelebrantes tendunt manum dexteram ad panem et calicem, si opportunum videtur (IGMR 174c, 180c, 184c, 188c): idque dum recitant verba Domini, scilicet usque ad « Hoc facite in meam commemorationem » inclusive.
c) Actus imponendi manus debet comitari verba precis. Hac de causa rubricae Ordinis Missae (90, 103, 110, 119) indicant finem huius actus per verba: iungit manus.

6. In carrying out concelebrations, different practices can be found for the following actions:
a) Sometimes the voice of the principal celebrant is readily distinguished while the concelebrants say the eucharistic Prayer in a lower (modest) voice. In other places, on the contrary, there is almost heard a certain kind of competition of raised voices where it seems like each is trying to outdo the rest.
b) In performing the epiclesis before the consecration, not all the celebrants extend their hands toward the offerings to invoke the action of the Holy Spirit, while they are most careful to extend the hand during the consecration.
c) In the epiclesis itself, some withdraw their hand at the same time as the principle celebrant makes the sign of the cross over the offerings, while others hold their hands outstretched until the text of the epiclesis is finished.
Which method should be followed?

Resp.
Ad optimum secernendum in hac varietate, satis erit perpendere naturam functionum, quae peraguntur ab unoquoque, et naturam gestuum ipsis respondentium.
a) Iuxta IGMR 170, coetus fidelium distincte percipere debet vocem praesidentis: quod obtineri potest mediante microphonio sensibili et bene collocato, et praesertim ex modestia vocum concelebrantium (submissa voce). Alioquin, in secundo casu considerato, unitas tenoris et rythmi ad intellegendum textum ex parte coetus obtineri nequit.
b) Illud satis curiosum est, quod Missalis normae contemplantur casum plane oppositum quam qui supra consideratur: durante epiclesi consecrationis omnes celebrantes debent imponere manus super oblata (IGMR 174a, 180a, 184a, 188a: manibus ad oblata extensis) in invocanda actione Spiritus sanctificantis; dum consecratione durante, concelebrantes tendunt manum dexteram ad panem et calicem, si opportunum videtur (IGMR 174c, 180c, 184c, 188c): idque dum recitant verba Domini, scilicet usque ad « Hoc facite in meam commemorationem » inclusive.
c) Actus imponendi manus debet comitari verba precis. Hac de causa rubricae Ordinis Missae (90, 103, 110, 119) indicant finem huius actus per verba: iungit manus.

Notitiae 14 (1978), 303–304, n. 6concelebration, gesturesPDF of Notitiae 14 (1978), 303–304