Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae aliis locis modo promptiore haud inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique domino Daniel Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam dominae Crista Mootz, quae in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvavit. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Mr. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses which appear below: http://notitiae.ipsissima-verba.org/show/65.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

7. In proclamanda vel cantanda doxologia qua Prex eucharistica concluditur, revera satis diversi usus observantur:
a) Interdum haec conclusio dicitur vel canitur a solo celebrante principali.
b) De more dicitur vel canitur ab omnibus concelebrantibus.
c) Alicubi haec conclusio dicitur aut canitur ab universo coetu.
Quaenam regula sequenda est?

Resp.
In omni coetu, praesidentis est ex more aperire et claudere actionem, cuius causa coetus congregantur. In casu Eucharistiae, pars essentialis totius celebrationis est plane Prex eucharistica, quae pergit a praefatione ad doxologiam finalem inclusive. Proinde, praesidentis est aperire hanc Precem per praefationem, quam sequitur Sanctus, ubi intervenit coetus, deinde profertur Vere Sanctus (aut parilis textus) a solo praesidente. Circa conclusionem, tres casus supra relati has animadversiones postulant:
a) Iure competit praesidenti, qui Precem eucharisticam aperuit, ipsam quoque claudere in recitanda doxologia finali. Hoc demum in primis indicat IGMR 191: Doxologia finalis Precis eucharisticae a solo celebrante principali ... profertur.
b) Secundus casus est potissimum in usu, qui quidem usus celeriter et universaliter diffusus est inter concelebrantes proclamantes aut cantantes simul hanc conclusionem. Hic usus pariter est iuxta IGMR 191, ubi in secunda parte talis usus significatur: ...aut ab omnibus concelebrantibus una cum celebrante principali profertur.
c) Secus ac in duobus prioribus casibus, proclamatio vel cantus huius conclusionis ab universo coetu peracta, est extensio illegitima, non modo sub simplici aspectu disciplinari cum sit contra normas nunc vigentes, sed altiore quoque ratione, qua nimirum pugnat cum ipsa natura ministeriorum et textuum.
Etiamsi extensionem ad universum coetum aliquis interpretari posset veluti signum desiderii, quod coetus haberet magis magisque actioni liturgicae participandi, opus tamen est, ut coetus hoc faciat recte et secundum veritatem. Haec apparens progressio est reapse regressio: etenim manifestat oblivionem partis quae unicuique obtingit in liturgica celebratione. Cf. Const. Sacrosanctum Concilium, 28: ...quisque, sive minister sive fidelis, munere suo fungens, solum et totum id agat, quod ad ipsum ex rei natura et normis liturgicis pertinet.

Accidit quod in hoc tertio casu, plerumque Amen finale a nemine vel vix umquam dicitur aut canitur. Si e contra observantur indicationes datae in Ordinae Missae (100, 108, 115, 124: Populus acclamat: Amen) adhiberi possunt, ad amplificandam hanc responsionem, cantus ornati qui vim et sollemnitatem afferunt acclamationi totius populi.2

2 Videatur, exempli gratia, triplex Amen, quod canitur a populo in missis a Summo Pontifice celebratis, aut simplicius Amen in Missale Gallicum 1974, p. [130] relatum.

Notitiae 14 (1978), 304–305, n. 7concelebration, eucharistic prayerPDF of Notitiae 14 (1978), 304–305