Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae facilius aliis locis minime inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique Reverendo domino Danieli Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam domino Ioanni Oliveire dominaeque Cristae Mootz, qui in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvaverunt. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Rev. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Mr. Johan Oliveire and Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses which appear below: http://notitiae.ipsissima-verba.org/show/95.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

1. An in Missis cum concursu populi quotidie dici debeat?

Non semper. Constitutio de sacra liturgia (art. 53) statuit ut « praesertim diebus dominicis et festis de praecepto restituatur ». His diebus ergo est obligatoria, aliis diebus est ad libitum celebrantis. Valde convenit tamen ut fiat in peculiaribus adiunctis, cum habetur concursus extraordinarius ad ecclesiam, in aliquibus feriis Adventus et Quadragesimae, vel cum sanctificatur peculiare aliquod momentum vitae christiane, v. g. in celebrationibus matrimonii, exsequiarum, primae admissionis ad s. Communionem, Confirmationis. Eo praesertim cum nostris temporibus in his functionibus potius « familiaribus » saepe unica habetur occasio inducendi ad universalem precationem christifideles tepidiores qui his tantum circumstantiis ecclesiam adeunt.

Pretiosa margarita a Concilio liturgiae romanae restituta ut pars insignis et regularis Missae, magnum etiam momentum pastorale prae sefert [sic].

Notitiae 1 (1965), 366, n. 1oratio fideliumPDF of Notitiae 1 (1965), 366