Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae aliis locis modo promptiore haud inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique domino Daniel Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam dominae Crista Mootz, quae in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvavit. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Mr. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses that are associated with the specified tags: http://notitiae.ipsissima-verba.org/tag/bination.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

75. Potestne sacerdos, qui indultum habet, diebus dominicis et festis bis aut ter Missam celebrandi, in secunda aut tertia Missa concelebrare? Et quid hoc in casu de stipendio?

Resp.: Ad primam partem: Facultas concelebrandi pro sacerdotibus qui Missam singularem iam celebraverunt (semel vel bis) non est ad satisfaciendum devotioni personali; sed praevidetur tantum pro determinatis adiunctis in bonum ipsorum concelebrantium (cf. n. 9 Ritus concelebrationis). Iudicium vero an conveniat, ut sacerdos, qui hisce in casibus concelebrat, possit etiam celebrare singulariter in bonum fidelium, remittitur Episcopo, qui considerare debet singula adiuncta, sicut fit pro concedenda binatione vel trinatione.

Ad alteram partem: Stipendium pro Missa concelebrata recipitur ad normam iuris: ideo si haec Missa concelebrata est binata, servandae sunt normae generales C.I.C. vel indulta particularia, quae alicubi forte habentur.

75. Can a priest who has an indult to celebrate Mass twice or three times on Sundays and feasts concelebrate in the second or third Mass? And in this case, what about the stipend?

Resp.: To the first part: The faculty of concelebrating for priests who have already celebrated an individual Mass (once or twice) is not for satisfying personal devotion but is envisioned only in determined circumstances for the good of the concelebrants themselves (cf. n. 9 Ritus concelebrationis). Judgment, however, about whether it is appropriate that a priest who concelebrates in such cases should also celebrate individually for the good of the faithful is left to the Bishop who should consider individual circumstances as is done for granting bination or trination.

To the second part: A stipend for a concelebrated Mass can be accepted according to the norm of law. Therefore, if this concelebrated Mass has been binated, then the general norms of the C.I.C. or particular indults which may apply in certain places should be observed.

Notitiae 1 (1965), 253–254, n. 75bination, concelebration, stipend, trinationPDF of Notitiae 1 (1965), 253–254

13. Utrum facultas concessa religiosis bis celebrandi aut concelebrandi quando cum proprio Ordinario concelebrant, valeat etiam pro eius delegato?

Resp.: Affirmative. Sicut concessum est pro presbyteris qui concelebrant cum Episcopo dioecesano vel eius delegato (cf. Inst. gen. n. 158d).

Notitiae 5 (1969), 403, n. 13bination, concelebration, ordinary, religious priestsPDF of Notitiae 5 (1969), 403

D. Utrum in concelebratione Missae binatae stipendium percipi possit?

R. Quibusdam in locis consuetudo habeatur plures Missas simul celebrandi, praesertim occasione exequiarum. Haec multiplex Missarum celebratio quodammodo ablata est recurrendo ad concelebrationem. Ita, occasione cuiusdam funeris, sacerdotes proximiores invitantur ad concelebrationem, quae quandoquae fit binando, cum in bonum fidelium qui dam celebra re debeant. Cum ratio pastora lis habeatur ob magnum fidelium concursum, quandoque Episcopi ipsi facultatem concedunt pro binatione occasione huiusmodi concelebrationis. Inde petitum est utrum stipes percipi possit in bonum cuiusdum operis caritatis, seminarii, vel necessitatis dioecesis.

Haec animadvertenda videntur:

1) Ante omnia, dignitas et significatio nativa concelebrationis servanda semper est. Ad eam recurrendum non est ob rationes practicas aut tantum ad maiorem sollemnitatem habendam. Concelebratio est forma Missae in qua plenior habetur Ecclesiae manifestatio, clarius exprimitur unitas sacerdotii et sacrificii ad unum altare, in unica gratiarum actio. Est ergo forma propria communitatum sacerdotum, quae, tamen artificiose creanda non est.

Hoc sensu institutio liturgica fidelium adhuc perficienda est.

2) In quavis action liturgica, et praesertim in celebratione Missae, sacramentorum et sacramentalium, acceptio persona rum vitanda est « sive in caeremoniis sive in exterioribus pompis », 1 ut « aequalitas fidelium etiam exterius aniteat ac praeterea omnis species quaestus videtur ». 2

3) Omnino standum est praecepto Declarationis de concelebratione, diei 7 augusti 1973, quae clare dicit: « Sacerdotibus qui in bonum pastorale fidelium celebrant et alteram Missam concelebrant, nullo titulo pro Missa concelebrata stipendium percipere licet ». 3

Nam facultas concelebrandi etiam pro iis qui bonum fidelium celebrare debent, in casibus praevisis a Declaratione, unice data est ob rationes spirituales, ut presbyteri Missam participare valeant « plenius ac modo sibi proprio », cui addi potest, in casu, etiam ratio fraternae presbyterorum cooperationis, invicem adiutorium sibi praestantium in actione pastorali. In his spiritualibus rationibus insitendum erit ut tantum hae indu cant, si casus fert, ad concelebrandum, nullaque e causa stipendium percipiatur pro concelebratione, quae sit binando.

1 Cf. Inst. Inter Oecumenici, 26 sept. 1964, n. 34.

2 Ibid., n. 35.

3 Cf. Notitiae 8 (1972), p. 328.

Notitiae 11 (1975), 287–288bination, concelebration, stipendPDF of Notitiae 11 (1975), 287–288