Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae aliis locis modo promptiore haud inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique domino Daniel Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam dominae Crista Mootz, quae in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvavit. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Mr. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses that are associated with the specified tags: http://notitiae.ipsissima-verba.org/tag/chant.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

3. Utrum in Missa lecta una alterave pars Ordinarii (Kyrie, Gloria, etc.) aut Proprii (e. g. Graduale, antiphona ad Communionem) cantari possit?

Resp.: Affirmative.

3. Whether in a read Mass one or another part of the Ordinary (the Kyrie, the Gloria, etc.) or of the Proper (e. g. the Gradual, the Communion antiphon) can be sung?

Resp.: In the affirmative.

Notitiae 1 (1965), 136, n. 3chant, missa lecta, musicPDF of Notitiae 1 (1965), 136

103. Utrum melodiae pro cantu Ordinarii Missae lingua vernacula a Coetu Episcoporum approbari debeant?

Resp.: In Notitiae, 2 (1966) 243, dicitur: « Melodiae pro cantu Ordinarii Missae non requirunt approbationem Coetuum Episcoporum ». Quibusdam tamen in casibus Conferentia Episcopalis aut Commissio liturgica sibi reservavit facultatem novas melodias etiam pro partibus Ordinarii Missae approbandi. Dubium ergo movetur cuinam res pertineat.

In n. 42 Instructionis Inter Oecumenici clare edicitur hanc approbationem ex parte Conferentiae Episcopalis necessariam esse tantum pro novis melodiis a celebrante et a ministris canendis. Nihil ergo de melodiis Ordinarii, idest Kyrie, Gloria, Credo, Sanctus-Benedictus et Agnus Dei. Pro hac parte nihil mutatur a legislatione hucusque vigente pro melodiis eorundem textuum in lingua latina, idest sufficere « Imprimatur » ex parte Ordinarii loci in qua text musicus in lucem editur.

Difficile enim esset pro Conferentia Episcopali singulas compositiones musicas recognoscere, difficilius autem, of consectaria, de singulis iudicare.

Hoc autem tempore, quo primo veniunt compositiones cum textibus vulgaribus, Conferentiae Episcopales aut Commissiones liturgicae possunt pressiorem invigilantiam exercere ita ut nihil indignum aut ineptum in cultum divinum irrepat.

Notitiae 2 (1966), 339, n. 103chant, music, order of massPDF of Notitiae 2 (1966), 339

Cantare la Messa
e non cantare durante la Messa

Da più parti è stato chiesto se è ancora valida la formula della Instruzione sulla Musica sacra e la Sacra Liturgia, del 3 sett. 1958, al n. 33: « In Missis lectis cantus populares religiosi a fidelibus cantari possunt, servata tamen hac lege ut singulis Missae partibus plane congruant ».

La formula è superata.

È la Messa, Ordinario e Proprio, che si deve cantare, e non « qualcosa », anche se plane congruit, che si sovrappone alla Messa. Perché l'azione è unica, ha un solo volto, un solo accento, una sola voce: la voce della Chiesa. Continuare a cantare mottetti, sia pure devoti e pii (come il Lauda Sion all'offertorio nella festa di un santo), ma estranei alla Messa, in luogo dei testi della Messa che si celebra, significa continuare un'ambiguità inammissibile: dare crusca invece di buon frumento, vinello annacquato invece di vino generoso.

Perché non solo la melodia ci interessa nel canto liturgico, ma le parole, il testo, il pensiero, i sentimenti rivestiti di poesi e di melodia. Ora, questi testi devono essere quelli della Messa, non altri. Cantare la Messa, dunque, e non solo cantare durante la Messa.

Notitiae 5 (1969), 406chant, music, order of mass, propersPDF of Notitiae 5 (1969), 406

Gloria et Credo

14. Quando Gloria et Credo non canuntur sed tantummodo proferentur, aliquando celebrans recitationem alternatim instituit cum populo de his textibus. Cum vero agatur de hymno atquae fidei professione, quae coetum universum aliquomodo secus trahunt, quaeritur num huiusmodi praxis secundum rubricas inveniatur.

Resp.

Rubricae OM, modo practico exaratae, de hymno Gloria haec tantummodo habent: cantatur vel dicitur hymnus (n. 5); et quoad Credo: fit … professio fidei (n. 15). Ut plerumque evenit, IGMR progressum indolis spiritualis manifestat (n. 31 et 43), qui naturam comunitariam his textibus propriam inducit, formam dialogi in proferendo minime excudens. Et re vera:

a) Quoad Gloria, IGMR 31, ranione servata valoris, haec habet: Cantatur vel a coetu fidelium, vel a populo alternatim cum schola, vel ab ipsa schola. Si non cantatur, recitandum est ab omnibus, simul aut alternatim. Ita hymnus Gloria potius cani debet. Alioquin ab omnibus recitatur sive una simul sive alternatim. Celebrans autem seipsum sociabit in casu sive cantui sive communi proclamatione coetus, aut uni e coetibus, qui dialogum inter se faciunt, aut ipse hymnum profert alternatim cum coetu.

b) Quoad Credo, IGMR 44 dicit: Symbolum autem dicendum est a sacerdote cum populo ... Si vero in cantu proferetur, de more ab omnibus aut alternatim cantetur. Ergo, sive cantus sive recitatus, Credo est cuncti coitus liturgici, qui ipsum proclamat per modum unius (ab omnibus), vel cantat duobus alternatibus choris.

Notitiae 14 (1978), 538, n. 14chant, credo, gloria, musicPDF of Notitiae 14 (1978), 538