Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae aliis locis modo promptiore haud inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique domino Daniel Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam dominae Crista Mootz, quae in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvavit. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Mr. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses that are associated with the specified tags: http://notitiae.ipsissima-verba.org/tag/christmas.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

68. Utrum genuflectendum sit ad verba Et incarnatus est... in festo Nativitatis Domini tantum, an durante tota Octava.

Resp.: Die 25 decembris tantum.

68. Whether a genuflection is to be made at the words Et incarnatus est... on the feast of the Nativity of the Lord alone, or during the whole Octave.

Resp.: On December 25 only.

Notitiae 1 (1965), 252, n. 68christmas, creed, genuflection, octavePDF of Notitiae 1 (1965), 252

6. Quae Missa celebranda est dominica II post Nativitatem?

Resp.: Missa quam dabit Missale Romanum instauratum; secus Missa quae in hodierno Missali habetur pro dominica post Nativitatem

Notitiae 5 (1969), 325, n. 6calendar, christmasPDF of Notitiae 5 (1969), 325

21. Utrum mane diei 24 decembris celebrari possit Missa de vigilia Nativitatis?

Resp.: Negative. Dicitur Missa de feria. Notio vigiliarum penitus mutatus est. Amplius non habentur vigiliae sicuti antea intelligebantur. Nunc vespere diei praecedentis quarumdam sollemnitatum dicitur Missa propria de vigilia, quae iam pertinet ad sollemnitatem: est ergo Missa festiva.

Notitiae 5 (1969), 405, n. 21christmas, vigil massPDF of Notitiae 5 (1969), 405
Not yet transcribed.Notitiae 6 (1970), 263, n. 37christmas, easter, funeral mass, requiem massPDF of Notitiae 6 (1970), 263

1. Utrum Missa « in nocte Nativitatis » celebrari possit vespere vigiliae eiusdem sollemnitatis.

℟. Missa « in nocte Nativitatis » celebranda est ad mediam circiter noctem, ut veritas temporis servetur. Ad Missam vero, quae ad satisfaciendum praecepto vespere vigiliae anticipatur, adhibendum erit formularium Missae in vigilia, prout a rubrica Missalis indicatur (p. 153: « Haec Missa adhibeatur vespere diei 24 decembris sive ante sive post I Vesperas Nativitatis »).

1. Whether the Mass « on Christmas night » can be celebrated on the evening of the vigil of the same solemnity.

℟. The Mass « on Christmas night » is to be celebrated around midnight to preserve the true significance of the time. At the Mass, however, which is anticipated on the evening of the vigil in order to satisfy the precept, the formulary for the vigil Mass will be used as is indicated by the rubric of the Missal (p. 153: « This Mass should be used on the evening of December 24, whether before or after I Vespers of Christmas »).

Notitiae 10 (1974), 80, n. 1christmas, evening mass, midnight mass, vespersPDF of Notitiae 10 (1974), 80

4. Utrum Missa defunctorum post acceptum mortis nuntium, vel in ultima sepultura defuncti, vel in primo anniversario die, celebrari possit etiam diebus infra octavam Nativitatis.

℟. Affirmative. Iuxta n. 337 IGMR permittuntur hae Missae in feriis a die 17 ad 24 decembris inclusive et in feriis Quadragesimae. Ideoque celebrari possunt etiam diebus infra octavam Nativitatis, qui in n. 9 tabulae dierum liturgicorum his feriis aequiparantur.

Ad melius intellegendam totam materiam de Missis ad diversa et votivis et de Missis defunctorum adiuvare potest tabella quae sequitur. Numeri in parenthesibus indicati se referunt ad IGMR.

Sigla

V1 = Missae ad diversa et votivae de mandato vel licentia Ordinarii « occurrente graviore necessitate vel utilitate pastorali » (n. 332). Missae rituales (IGMR, 330).

V2 = Missae ad diversa et votivae de iudicio rectoris ecclesiae vel ipsius celebrantis « si qua vera necessitas vel utilitas pastoralis id postulet » (n. 333).

V3 = Missae ad diversa et votivae « pro pietate fidelium libere eligendae » a sacerdote celebrante (n. 329 b et c).

D1 = Missae exsequiales (n. 336).

D2 = Missae post acceptum mortis nuntium, vel in ultima sepultura defuncti, vel in primo anniversario die (n. 337).

D3 = Missae « cotidianae » (n. 337).

+ = permittitur

— = prohibetur

1. Sollemnitates de praecepto V1 —
D1 —
2. Dominicae Adventus, Quadragesimae et Paschae V1 —
D1 —
3. Triduum paschale et Feria V Hebd. S. V1 —
D1 —
4. Sollemnitates non de praecepto. Comm. omnium fidelium defunctorum V1 —
D1 +
5. Feria IV Cinerum, Feriae II, III, IV Hebd. S. V1 —
D1 +
6. Dies infra octavam Paschae V1 —
D1 +
7. Dominicae temporis Nativitatis et « per annum » V1 +
D1 +
V2 —
D2 —
8. Festa V1 +
D1 +
V2 —
D2 —
9. Feriae Adventus a 17 ad 24 decembris V1 +
D1 +
V2 —
D2 +
10. Dies infra octavam Nativitatis V1 +
D1 +
V2 —
D2 +
11. Feriae Quadragesimae V1 +
D1 +
V2 —
D2 +
12. Memoriae obligatoriae V1 +
D1 +
V2 +
D2 +
13. Feriae Adventus usque ad 16 decembris V1 +
D1 +
V2 +
D2 +
14. Feriae temporis Nativitatis a 2 ianuarii V1 +
D1 +
V2 +
D2 +
15. Feriae temporis paschalis V1 +
D1 +
V2 +
D2 +
16. Feriae « per annum » V1 +
D1 +
V2 +
D2 +
V3 +
D3 +
Notitiae 10 (1974), 146–147, n. 4calendar, christmas, funeral, octave, requiem massPDF of Notitiae 10 (1974), 146–147