Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae facilius aliis locis minime inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique Reverendo domino Danieli Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam domino Ioanni Oliveire dominaeque Cristae Mootz, qui in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvaverunt. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Rev. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Mr. Johan Oliveire and Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses that are associated with the specified tags: http://notitiae.ipsissima-verba.org/tag/confession.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document
[Nondum transcriptum - Not yet transcribed]Notitiae 36 (2000), 312–319confession, sacrament of penancePDF of Notitiae 36 (2000), 312–319

Quaenam sunt dispositiones quae ad momentum celebrationis sacramenti Paenitentiae spectant: utrum, exempli gratia, christifideles perdurante Missae celebratione ad sacramentum Paenitentiae accedere possunt?

De tompore celebrationis sacramenti Paenitentiae praiecipuae normae inveniuntur in Instructione Eucharisticum mysterium, 25 maii 1967, ubi commenatur, ut « Fideles ad eum adducantur extra Missae celebrationem, praesertim horis statutis, ad sacramentum Paenitentiae accedant, ita ut eius administration cum tranquillitate et ipsorum vera utilitate fiat, neve ipsei ab acutosa Missae partecipatione impediantur » (n. 35). Quae etiam in Praenotandis Ordinis Paenitentiae denuo proponuntur (n. 13), ubi tamen declaratur, ut « reconciliatio paenitentium omni tempore ac die celbrari potest » (ibidem).

Quoad tamen quamquam consilium a postoribus intellegi debet ad pastoralem curam christifidelium, quos hortari et adiuvare ne omittant, ut in sacramento Paenientiae bonum animae quaerant et ad eum pro posse accedant extra tempus et locum celebrationis Missae. Altera ex parte haec norma nullo modo prohibet sacerdotibus, praeter illum Sanctam Missam clebrantem, confessiones fidelium audire, qui id desiderent etiam tempore celebrationis Missae.

Hac praesertim aetate, qua ab multis ecclesialis significatio peccati et sacramenti Paenitentiae obscuratur et desiderium accedndi ad acramentum Paenitentiae valde minuitur, pastores omnibus viribus suis favere debent frequens usus huius Sacramenti inter fideles. Ideo in can. 986 § 1Codicis Iuris Canonici leguntur: Omnis cui animarum cura vi muneris est demandata, obligatione tenetur providendi ut audiantur confessiones fidelium sibi commissorum, qui rationabiliter audiri petant, utque iisdem opportunitas praebeatur ad confessionem individualem, diebus ac horis in eorum commodum statutis, accedendi.

Celebratio re vera sacramenti Paenitentiae unum e ministeriis propriis sacerdotis est. Christifideles autem no solum obligatione tenentur peccata confitendi (cf. can. 989), verum etiam ius est eis ut ex spiritualibus Ecclesiae bonis, praesertim ex verbo Dei et sacramentis, adiumenta a sacris Pastoribus accipiant (can. 213).

Licere quidem patet etiam perdurantibus Missarum sollemnibus confessionem suscipere quotiescumque praevidetur fideles illud petere ministerium. Si concelebratio fit, enixe rogatur ut aliqui sacerdotes abstineat a concelebratione ita ut praesto esse possitn fideliub qui ad sacramentum Paenitentiae accedere velint.

In mentem autem revocandum est, non licere sacramentum Paenitentiae cum sancta Missa unire, ita ut fiat unica celebratione liturgica.

Notitiae 37 (2001), 259–260confession, sacrament of penancePDF of Notitiae 37 (2001), 259–260