Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae aliis locis modo promptiore haud inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique domino Daniel Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam dominae Crista Mootz, quae in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvavit. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Mr. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses that are associated with the specified tags: http://notitiae.ipsissima-verba.org/tag/confirmation.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

Ad ordinem confiramtionis

Utrum necesse adhuc sit ut patrinus Confirmationis habeatur

℟. Iuxta praenotanda Ordinis Confirmationis, n. 5, de more, scilicet extra casus extraordinarios, patrinus habendus est. Sed tres praebentur possibilitates, quae tamen, non eodem gradu ponuntur, sed secundum quemdam ordinem praecedentiae, ita ut primo veniat quod praeferendum est:

Expedit patrinum Baptismi, si adsit, esse etiam patrinum Confirmationis, ut clarius significetur nexus inter Baptismum et Confirmationem et munus atque officum patrini efficacius reddatur;

non excluditur facultas patrinum proprium Confirmationis eligendi;

fieri potest ut paentes ipsi pueros suos praesentent.

Ordinarii loci est, pro sua pastorali prudential et « attentis rerum et locorum adiunctis » iudicare « quaenam ratio agenda in sua dioecesis sit servanda ». In casibus peculiaribus permittere etiam potest ut qui sine patrino ad confirmationem accedat.

Notitiae 11 (1975), 61–62confirmation, sponsorPDF of Notitiae 11 (1975), 61–62
[Nondum transcriptum - Not yet transcribed]Notitiae 20 (1984), 86confirmation, parents, sponsorsPDF of Notitiae 20 (1984), 86

Utrum Administrator dioecesanus, qui, sede vacante, dioecesim gubernet, officium habear et ius sacramentum confirmationis conferendi fidelibus illius dioecesis, necnon ipsam facultatem determinatiis presbyteris concedendi.

℟. Cum christifidelibus ius officiumque sit, ut adiumentum ex sacramento confirmationis accipiant (cf. cann. 213; 843 § 1; 890), et Episcopus dioecesanus obligatione teneatur curandi, ut petentibus conferatur (cf. can. 885 §§ 1 et 2), sequitur ut Administrator dioecesanus, cui aequum officium est ac Episcopo dioecesano (cf can. 427 § 1), ipso iure facultatem habeat sacramentum confirmationis conferendi.

Si necessitas id requirat, potest etiam Administrator dioecesanus facultatem concedere determinatis presbyteris, ut hoc sacramentum administrent (cf. cann. 427 § 1; 884 § 1; 885 §§ 1 et 2).

Administrator dioecesanus, facultate confirmationem valide ministrandi gaudet tantummodo in territorio dioecesis suae curae pastorali commisso.

Notitiae 35 (1999), 160confirmation, diocesan administratorPDF of Notitiae 35 (1999), 160
[Nondum transcriptum - Not yet transcribed]Notitiae 35 (1999), 537–540age, confirmation, hermeneuticsPDF of Notitiae 35 (1999), 537–540