Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae facilius aliis locis minime inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique Reverendo domino Danieli Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam domino Ioanni Oliveire dominaeque Cristae Mootz, qui in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvaverunt. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Rev. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Mr. Johan Oliveire and Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses that are associated with the specified tags: http://notitiae.ipsissima-verba.org/tag/ecclesia dei.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

Prot. N. 1411/99

RESPONSA OFFICIALIA

Post liturgicam instarationem a Concilio Vaticano II statutam, quidam catholicorum fidelium coestus se exprompserunt, fortiter formis praecedentis tradtitionsi liturgicae romanae adhaerentes. Hi coetus – idest qui in plena communione Ecclesiae catholicae et eius Magisterii consitunt – desiderium manifestarunt Missali Romano sic dicto S. Pii V porro utendi. Summus Pontifex Ioannes Paulus II, paterna caritate motus sensui liturgico ac religioso huiusmodi coetuum subveniendi, ipsis uti concessit Missali Romano ed. 1962, Ordinario loci annuente. Ipse Summus Pontifex pariter ab Episcopis poetiit ut libenter ac generose reciperent fideles ritui praeconciliari profunde conexos et, eodem tempore, sincerum manifestantes assensum Ecclesiae Magistrerio ac legitimis Pastoribus oboedientiam. Romani Pontificis desiderium Motu Proprio Ecclesia Dei afflicta (2 iulii 1988: AAS 80 [1988] 1495-1498) enuntiatum est.

Post quaestiones ad hanc Congregationem perventas, relate ad possibilitatem ac impedimenta coniuncta indultui a legitima auctoritate concesso utendi Missali Romano ed. 1962, Pontificio Consilio de Legum Textibus interpretandis ac Pontificia Commissione Ecclesia Dei debite consultis et annuentibus, haec quae sequuntur forma responsionis ad quaestiones propositas communicamus.

1. Sacerdos quidam, sodalis Instituti quod facultate fruitur Missam celebrandi ritu ante instaurationem liturgicam Concilii Vaticani II vigente, potestne libere Missali Romano uti a Summo Pontifice Paulo VI promulgato, cum Sacrificium eucharisticum celebret ad bonum, etsi ad actum, communitatis in qua Missa iuxta huiusmodi Missale celebratur?

Responsum: Affirmative et « ad mentem ». Mens – cum usus Missalis praeconciliaris concessus sit ex indulto – consistit in re quae ius liturgicum non tollit commune Ritui romano, iuxta quem Missale vigens est illud iussu Concilii Vaticani II promulgatum. Immo supradictus sacerdos Missali postconciliari celebrare debet, si forte celebratio locum habeat in communitate quae ritu romano hodierno ititur, ne miratio quoque ac incommodum fidelibus eveniat atque ut ipse praestans sit auxilium pro confratribus presbyteris qui hoc caritatis pastoralis servitium petunt. In communitatibus Missali hodierno assuetis, praecedentis Missalis usus nonnullas gignit difficultates, ex.gr.: Liturgia Verbi discrepantia, varietas in gestibus liturgicis, in modo S. Communionis recipiendae, in ministrorum officiis, etc.

2. Superiores, quacumque dignitare praediti, Institutorum fruentium indultu utendo Missali Romano ed. 1962 ad celebrationem Sacrificii eucharistici, possuntne sacerdotibus eorundem Institutorum usum Missalis Romani postconcilaris prohibere, cum ipsi celebrent ad bonum, etiamsi ad casum, cuiusdam communitatis in qua Missale Romanum vigens usurpatur?

Responsum: Negative, quia Missalis Romani ed. 1962 usus consistuit in indultu ad utilitatem fidelium qui peculiari vinculo annectuntur ritui romano praeconciliairi atque huiusmodi usus imponi nequit communitatibus S.mam Eucharistiam celebrantibus iuxta Missale iussu Concilii Vaticani II renovatum, erga quas, de reliquo, talium Institutorum Superiores nullam habent auctoritatem.

3. Sacerdos quidam, sodalis Instituti quod huiusmodi indultu fruitur, potestne nullo impedimento Missam concelbrare iuxta hodiernum Ordinem Ritus romani?

Responsum: Affermative, quia indultum sacerdotibus non aufert commune ius liturgicum ritus romani celebrandi iuxta Missale Romanum vigens, ideoque non potest nec debet ipsi a Superiore vel ab Ordinario loci concelebrationem prohibi. Laudabile, enim, est ui praedicti sacerdotes libere concelebrent, praesertim in Missa feriae V Hebdomadae Sanctae, Episcopo dioecesano praeside. Quamvis « semper sit cuique sacerdoti facultas Missam singularem celebrandi, non vero eodem tempore in eadem ecclesia, nec feria V in Cena Domini » (cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, n. 57, § 2, 2), signum communionis, in concelebratione insitum, tam peculiare est quam omitti non debet, nisi gravibus rationibus, in Missa chrismali (cf. ibidem, n. 57, § 1, 1a).

Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 3 mensis iulii 1999.

✠ Georgius A. Card Medina Estévez Praefectus

✠ Franciscus Pius Tamburrino Archiepiscopus a Secretis

Notitiae 35 (1999), 307–3091962 missal, ecclesia deiPDF of Notitiae 35 (1999), 307–309