Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae aliis locis modo promptiore haud inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique domino Daniel Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam dominae Crista Mootz, quae in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvavit. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Mr. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses that are associated with the specified tags: http://notitiae.ipsissima-verba.org/tag/eucharistic prayer.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

4. In precibus eucharisticis II et III, peculiaris formula pro defuncto quando adhiberi potest?

Resp.: Dubium ortum est quia rubrica tertiae precis eucharisticae sic sonabat: « Quando haec prex in Missis defunctorum adhibetur, dicitur ... » (Cf. Preces eucharisticae et praefationes, Typis Polyglottis Vaticanis 1967, p. 35). Quae rubrica clarior facta est in novo Ordine Missae (n. 322 b), et dicitur simpliciter: « Quando Missa pro aliquo defuncto celebratur ». Ergo peculiaris embolismus pro defunctis adhiberi potest in quacumque Missa, quae pro aliquo defuncto celebratur vel in qua de eo peculiaris memoria fit. Finis legis est faciliorem reddere exsecutionem n. 316 Institutionis generalis de « moderate » sumendis Missis defunctorum.

Notitiae 5 (1969), 325, n. 4eucharistic prayer, requiem massPDF of Notitiae 5 (1969), 325

15. Suntne adhuc servandae peculiares formulae Canonis Romani pro Missa in Cena Domini?

Resp.: Affirmative. In novo Ordinae Missae non inveniuntur quia habentur iam suo loco, scilicet in Missali Romano ad Missam in Cena Domini, feria V Hebdomadae Sanctae.

Notitiae 5 (1969), 403–404, n. 15canon, eucharistic prayer, holy thursdayPDF of Notitiae 5 (1969), 403–404

7. In proclamanda vel cantanda doxologia qua Prex eucharistica concluditur, revera satis diversi usus observantur:
a) Interdum haec conclusio dicitur vel canitur a solo celebrante principali.
b) De more dicitur vel canitur ab omnibus concelebrantibus.
c) Alicubi haec conclusio dicitur aut canitur ab universo coetu.
Quaenam regula sequenda est?

Resp.
In omni coetu, praesidentis est ex more aperire et claudere actionem, cuius causa coetus congregantur. In casu Eucharistiae, pars essentialis totius celebrationis est plane Prex eucharistica, quae pergit a praefatione ad doxologiam finalem inclusive. Proinde, praesidentis est aperire hanc Precem per praefationem, quam sequitur Sanctus, ubi intervenit coetus, deinde profertur Vere Sanctus (aut parilis textus) a solo praesidente. Circa conclusionem, tres casus supra relati has animadversiones postulant:
a) Iure competit praesidenti, qui Precem eucharisticam aperuit, ipsam quoque claudere in recitanda doxologia finali. Hoc demum in primis indicat IGMR 191: Doxologia finalis Precis eucharisticae a solo celebrante principali ... profertur.
b) Secundus casus est potissimum in usu, qui quidem usus celeriter et universaliter diffusus est inter concelebrantes proclamantes aut cantantes simul hanc conclusionem. Hic usus pariter est iuxta IGMR 191, ubi in secunda parte talis usus significatur: ...aut ab omnibus concelebrantibus una cum celebrante principali profertur.
c) Secus ac in duobus prioribus casibus, proclamatio vel cantus huius conclusionis ab universo coetu peracta, est extensio illegitima, non modo sub simplici aspectu disciplinari cum sit contra normas nunc vigentes, sed altiore quoque ratione, qua nimirum pugnat cum ipsa natura ministeriorum et textuum.
Etiamsi extensionem ad universum coetum aliquis interpretari posset veluti signum desiderii, quod coetus haberet magis magisque actioni liturgicae participandi, opus tamen est, ut coetus hoc faciat recte et secundum veritatem. Haec apparens progressio est reapse regressio: etenim manifestat oblivionem partis quae unicuique obtingit in liturgica celebratione. Cf. Const. Sacrosanctum Concilium, 28: ...quisque, sive minister sive fidelis, munere suo fungens, solum et totum id agat, quod ad ipsum ex rei natura et normis liturgicis pertinet.

Accidit quod in hoc tertio casu, plerumque Amen finale a nemine vel vix umquam dicitur aut canitur. Si e contra observantur indicationes datae in Ordinae Missae (100, 108, 115, 124: Populus acclamat: Amen) adhiberi possunt, ad amplificandam hanc responsionem, cantus ornati qui vim et sollemnitatem afferunt acclamationi totius populi.2

2 Videatur, exempli gratia, triplex Amen, quod canitur a populo in missis a Summo Pontifice celebratis, aut simplicius Amen in Missale Gallicum 1974, p. [130] relatum.

Notitiae 14 (1978), 304–305, n. 7concelebration, eucharistic prayerPDF of Notitiae 14 (1978), 304–305

De mentione Sanctorum in Prece eucharistica

17. In Prece eucharistica III, ubi de intercessionibus, ponitur haec parenthesis: « cum Sancto N.: Sancto diei vel patrono ».

Quomodo interpretanda verba haec? Semper mentio fieri debet Sancti diei vel patroni? Etiam dominica et diebus sollemnioribus? Num etiam de Beatis mentio fieri potest?

Resp.

a) Verba Supra relata, ut bene notatur, intra parenthesim ponuntur; mentio ergo Sancti diei vel patroni ad libitum consideranda est. Tamen ne omittatur semper, quia mentio Sancti quiddam magis perspicuum relate ad participantes, ad locum, ad circumstantias suppeditat.

b) Sancti diei vel patroni mentio ergo fieri potest semper, etiamsi Missae celebratio in eius honorem impediatur, et dominica et diebus sollemnioribus.

Pecularia persona rum et loco rum adiuncta suadere possunt quandoque mentionis omissionem, exempli gratia si mentio Sancti parum cogniti fidelium admirationem movere potest. Celebrans semper caveat ne suam propriam devotionem fidelibus imponat.

c) Quae de Sanctis dicta sunt, de Beatis praedicari possunt, sed tantummodo pro locis et modis iure statutis (cf. CIC, can. 1277, § 2).

Notitiae 14 (1978), 594–595, n. 17eucharistic prayer, saintsPDF of Notitiae 14 (1978), 594–595

Prot. N. 652/08/L

DECRETUM

Congregationi de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum propositae sunt aliquae variationes in editionem typicam tertiam Missalis Romani introducendae, quibus hic liber liturgicus praxi in Ecclesia Romana traditae arctius respondeat. Dicasterium, occasione data praeparationis reimpressionis emendatae eiusdem Missalis, ea quae sequuntur sumpsit:

1. Institutio Generalis Missalis Romani in posterum sic recitet: « 149. Sacerdos prosequitur Precem eucharisticam iuxta rubricas, quae in singulis Precibus exponuntur.

Si celebrans est Episcopus, in Precibus, post verba: Papa nostro N., subiungit: et me indigno fámoulo tuo, vel post verba: Papae nostri N., subiungit: mei indigni fámuli tui. Si autem Episcopus extra dioecesim suam celebrat, post verba: Papa nostro N., subiungit: et fratre meo N., Epíscopo huius Ecclésiae, et me indígno fámulo tuo, vel post verba: Papae nostri N., subiungit: fratris mei N., Epíscopi hius Ecclésiae et mei indígni fámuli tui.

Episcopus dioecesanus, aut qui eidem in iure aequiparatus est, nominari debet hac formula: una cum fámulo tuo Papa nostro N. et Epíscopo (vel: Vicário, Praeláto, Praefécto, Abbáte) nostro N.

Episcopos Coadiutorem et Auxiliares, non autem alio Episcopos forte preasentes, nominari licet in Prece eucharistica. Quando plures nominandi sunt, dicitur sub formula generali: et Epíscopo nostro N. eiúsque Epíscopis adiutóribus.

In unaquaque Prece eucharistica, praedictae formular aptandae sunt, normis grammaticorum attentis ».

2. Insuper, Preces Eucharisticae pro Missis cum Pueris ne amplius in editionem typicam Missalis Romani linqua latinia exarati inserantur. Harum textus, debite quoad disciplinam et expressiones revisi, extra Missale Romanum imprimentur.

3. Iuxta propositionem Patrum Synodus Episcoporum a Summo Pontifice rogatam (cf. Adhortatio Apostolica post-Synodalis Sacramentum caritatis, n. 51), prater traditam dismissionis formulam Ite, missa est, aliquae aliae formulae, ad libitum adhibendae, loco proprio in editionem typicam Missalis Romani posthac introducantur.

Haec omni infrascriptus Congregationis Praefectus Summo Pontifici Benedicto XVI rttulit, qui, in audientia die 2 mensis februarii 2008, in Festo Praesentationis Domini, eidem concessa, textum editionis typicae tertiae Missalis Romani modo supra exposito variari benigne statuit.

Supradicta variatio de Institutione Generali Missalis Romani statim ac hoc Decretum prodierit observari potest, vigere autem incipiet a die 1 mensis novembris 2008.

Ex aedibus Congrgationis de Cultu Divino et Dsciplina Sacramentorum, die 8 mensis iunii 2008 datum.

✠ Francis Card. Arinze Praefectus

✠ Albertus Malcolmus Ranjith Archiepiscopus a Secretis

Notitiae 45 (2008), 175–176bishop, eucharistic prayer, roman missalPDF of Notitiae 45 (2008), 175–176

Text of Paternas vices.

Ephemerides Liturgicae127 (2013), 238–239eucharistic prayer, paternas vices, saint josephPDF of Ephemerides Liturgicae127 (2013), 238–239