Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae facilius aliis locis minime inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique Reverendo domino Danieli Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam domino Ioanni Oliveire dominaeque Cristae Mootz, qui in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvaverunt. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Rev. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Mr. Johan Oliveire and Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses that are associated with the specified tags: http://notitiae.ipsissima-verba.org/tag/eucharistic procession.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

De processionibus eucharisticis

Utrum liceat processio cum SS.mo Sacramnto intra septa ecclesiae peragere.

℟. Negative. Quibudsam in locis consuetudo exstabat processiones quandoque intra ecclesiam habendi. Ordo « de sacra Communione et de cultu mysterii eucharistici extra Missam » de his expresse non loquitur. Sed quando agit de processione cum SS.mo Sacramento tantum desiderat eas quae « per vias » (n. 101), « ab una ad aliam ecclesiam » (n. 106), cum « platearum et viarum ornatu » (104) fiunt. Processiones intra septa ecclesiae non sunt verae « processiones ». Nec addit potest casus Missae vespertinae feriae V in Cena Domini. Post quam enim non fit « processio », sed tantum sollemnis transaltio SS.mi Sacramenti ad locum repositionis.

E contra, supradictus Ordo, qui valde commendat processione in sollemnitate Corporis et Sanguinis Christi, clare dicit: « Ubi processio haberi nequit, convenit ut publica habeatur celebratio pro universa civitate aut praecipuis eius partibus, in ecclesia cathedrali vel aliis locis opportunioribus ». Quod fiet aut celebratione Missae aut adoratione SS.mi Sacramenti, cum lectionibus Sacrae Scripturae, canticis, homilia et tempore meditationis.

Notitiae 11 (1975), 64eucharistic processionPDF of Notitiae 11 (1975), 64