Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae facilius aliis locis minime inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique Reverendo domino Danieli Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam domino Ioanni Oliveire dominaeque Cristae Mootz, qui in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvaverunt. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Rev. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Mr. Johan Oliveire and Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses that are associated with the specified tags: http://notitiae.ipsissima-verba.org/tag/hand missals.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

96. Utrum parva missalia pro fidelibus adhuc sint utilia?

Quidam asserunt post introductionem linguae vernaculae in liturgiam parva missalia amplius utilia non esse, quinimmo activae participationi obstare. Re quidem vera parva missalia ante promulgatam Constitutionem de sacra liturgia eo tendebant « ut fideles ritus lingua latina celebratos intellegerent; erant videlicet subsidia populi, veteris huius linguae ignari ».1 Finis tamen praecipuus erat amor et gustus sacrae liturgiae eiusque progressiva ac profundior intellegentia in fideles inducenda. Quod etiam nunc valet. Parva missalia, quae iuxta exigentias hodiernae restaurationis liturgicae sint exarata, quaeque non tantum Ordinarium Missae sed versionem omnium textuum liturgicorum a competenti auctoritate approbatam contineant, adhuc sunt necessaria ad totalitatem mysterii salutis, in anno liturgico celebrati, perfectius percipiendam, ad meditationem et pietatem ex inexhaustis divitiis textuum liturgicorum alendam, ad actuosam participationem faciliorem reddendam. Haec autem non tantum postulat ut verbum Dei in communitate adunata proclametur et ab ipsa attente audiatur, sed etiam ut plebs sancta verbo Dei accepto respondeat, et sacra celebret partes Ordinarii et Proprii, hymnos et psalmos simul canendo vel recitando. Quod peragere valet auxilio alicuius parvi missalis aut libri precum, qui eo utilius evadit cum etiam elementa pro sacramentis aliisque sacris functionibus participandis contineat, sicut v. g. The book of catholic worship, qui ab « U.S.A. liturgical Conference » nunc paratur (cfr. Notitiae, 1 [1965] 318).

Peculiari ratione hoc adiutorio indigere videntur communitates cuiusque generis; quae missam ferialem participant, vel omnibus diebus secundum spiritum liturgiae vivere et orare cupiunt; qui ob infirmitatem vel incommodum vel alia huiusmodi cum propria communitate liturgica convenire nequeunt, ut eius orationi verius et intimus coniungantur; pueri qui ad mysterium liturgicum progressive sunt initiandi. Proinde laudandus et diffundendus usus qui pluribus in locis invaluit donandi pueris, ad Primam Communionem vel ad Confirmationem accedentibus, parvum missale: est omnium aptissimum donum.

Notitiae 2 (1966), 31–32, n. 96hand missals, participatio actuosaPDF of Notitiae 2 (1966), 31–32

97. In hoc discrimine mutationum liturgicarum suntne parva missalia diffundenda?

Notitia aliquando passim diffunditur circa imminentem reformationem Ordinis Missae, vel definitivam instaurationem totius Missalis; quae serio fundamento caret. Instauratio liturgica pluribus indiget studiis et studiorum annis. Parva ergo missalia si criteriis hodiernae reformationis innituntur et aliqua cum flexibilitate et varietate concipiuntur, adhiberi poterunt per plures annos. Perutiliia insuper evadunt ut fideles spiritualiter et pedagogice ad futuram instaurationem accipiendam praeparentur et ne per aliquot, et quidem ferventiores, annos, priventur profectu spirituali qui ab actuosa et conscia sacrae liturgiae participatione provenit.

97. In this period of liturgical changes, should small missals be distributed?

News is sometimes spread around about an imminent reform of the Order of Mass or a definitive restoration of the whole Missal; this lacks a serious foundation. The liturgical restoration needs more efforts and years of study. Therefore, small missals, if they are based on the criteria of the modern reform and are arranged with some flexibility and variety, will be able to be used for some years. They moreover continue to be very useful so that the faithful will be prepared spiritually and pedagogically for receiving the future restoration and so that they will not be deprived throughout several even more fervent years of spiritual progress that comes from actual and conscious participation in the sacred liturgy.

Notitiae 2 (1966), 32, n. 97hand missals, liturgical reform, participatio actuosaPDF of Notitiae 2 (1966), 32