Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae facilius aliis locis minime inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique Reverendo domino Danieli Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam domino Ioanni Oliveire dominaeque Cristae Mootz, qui in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvaverunt. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Rev. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Mr. Johan Oliveire and Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses that are associated with the specified tags: http://notitiae.ipsissima-verba.org/tag/lector.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

16. Utrum in Missa cum participatione mulierum tantum (e. g. in domibus religiosiarum) mulier, rite edocta, munus lectoris possit assumere?

Resp.: Negative. Munus lectoris est munus liturgicum, quod solis viris committitur. Proinde Epistola legatur a celebrante.

16. Whether in a Mass with the participation of women only (e.g., in houses of religious women) a woman, properly trained, can assume the role of lector?

Resp.: In the negative. The role of lector is a liturgical role, which is entrusted only to men. In such a case, the Epistle should be read by the celebrant.

Notitiae 1 (1965), 139–140, n. 16lector, readings, womenPDF of Notitiae 1 (1965), 139–140

49. Commentaria de Missa cum concursu populi tractantia nil dicunt de Missa, quae celebratur in domibus religiosarum, in scholis pro puellis, etc., quod dolendum est, praesertim relate ad munus lectoris et commentatoris. In genere haberi non possunt pro his officiis clerici in sacris constituti. Sed nil dicitur in rubricis, quod talia munera assumi possunt a laicis? Quid faciendum?

Resp.: Ad munus lectoris: Assumi potest a ministrante, etiamsi non est clericus. Quando non habetur ministrans, lectiones et Epistola legantur, secundum n. 46. Ritus servandi, ab ipso celebrante (cf. « Notitiae » p. 139-140, n. 16).

Ad munus commentatoris: Generaliter sufficit, ut secundum Instructionem S. C. R. diei 3 sept. 1958 n. 96, a) « mulier cantum aut precationes... quasi ducat ».

49. Commentaries that treat of Mass with the presence of the people say nothing about a Mass which is celebrated in the houses of religious, in schools for girls, etc. which is lamentable, especially as it relates to the role of lector and commentator. In general, clerics in holy Orders cannot be found for these offices. But nothing is said in the rubrics that such roles can be assumed by laymen? What to do?

Resp.: With regard to the role of lector: It can be taken by a server, even if he is not a cleric. When a server is not available, the readings and the Epistle should be read according to n. 46. of the Ritus servandus by the celebrant himself (cf. « Notitiae » p. 139-140, n. 16).

With regard to the role of commentator: It generally suffices that, according to the Instruction S. C. R. of 3 sept. 1958 n. 96, a) « a woman should quasi-lead... the chant or the prayers ».

Notitiae 1 (1965), 187–188, n. 49commentator, lector, readings, womenPDF of Notitiae 1 (1965), 187–188

66. Quomodo gerere se debeat celebrans in Missa, v. g. fer. IV Quat. Temp., sabb. Quat. Temp., fer. IV post dom. IV Quadrag. etc., cum ipse lectiones omnes legere teneatur, deficiente idoneo lectore? Utrum pro unaquaque oratione debeat ab ambone recedere et ad sedem (vel ad altare), accedere ad pronuntiandam orationem?

Resp.: Potest in casu etiam orationes proferre ex ambone.

Notitiae 1 (1965), 251–252, n. 66ambo, lector, readingsPDF of Notitiae 1 (1965), 251–252

67. Utrum celebrans, deficiente lectore seu ministrante idoneo, praeter lectiones, proferre possit ex altari « versus ad populum » etiam Graduale, Alleluia, Tractus, etc., si non cantentur vel legantur a schola vel a populo?

Resp.: Potest.

Notitiae 1 (1965), 252, n. 67alleluia, gradual, lector, tract, versus populumPDF of Notitiae 1 (1965), 252

92. Utrum liceat uni tantum lectori omnes partes Proprii legere.

Dispositio ritus liturgiae verbi a Ritu servando et ab Ordine Missae ordinata, eo etiam tendit ut « in celebrationibus liturgicis quisque, sive minister, sive fidelis, munere suo fungens solum et totum id agat, quod ad ipsum ex rei natura et normis liturgicis pertinet » (Const., art. 28). Cavendum proinde ne fere totum quod olim celebrans faciebat, nunc lector ipse agat et ad ipsum praecipue attentio dirigatur, qui saepe partes Proprii, lectiones, cantus inter ipsas occurrentes legit, et aliquando commentatoris et cantoris munus etiam explet. Gradatim providendum est ut celebrationes iuxta spiritum Constitutionis disponantur, ita ut unaquaeque earum pars proprium habeat idoneum ministrum: lectorem, psalmistam vel cantorem, commentatorem. Partes vero Proprii sunt cantus processionales quibus tota communitas aliquam actionem comitatur, et de se pertinent populo vel scholae. Praestat ergo ut habeatur saltem aliqua pars communitatis, aliqualis chorus plurium personarum, qui illas legat vel cantet. Ubi hoc adhuc possibile non sit, saltem provideatur ut qui illas legit, a lectore, seu ministrante, pro lectionibus et a commentatore distinguatur.

Notitiae 2 (1966), 29–30, n. 92hermeneutics, lector, readingsPDF of Notitiae 2 (1966), 29–30
Not yet transcribed. De institutione Lectoris et Acolythi.Notitiae 9 (1973), 177–178acolyte, lectorPDF of Notitiae 9 (1973), 177–178