Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae facilius aliis locis minime inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique Reverendo domino Danieli Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam domino Ioanni Oliveire dominaeque Cristae Mootz, qui in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvaverunt. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Rev. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Mr. Johan Oliveire and Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses that are associated with the specified tags: http://notitiae.ipsissima-verba.org/tag/liturgy of the hours.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

ADHUC DE LECTIONE ALTERA LITURGIAE HORARUM

Comissio internationalis pro editionibus liturgicis lingua gallica exarandis edidit, unico volumine, sex fasciculos publici iuris factus Annie 1971-1972 cum lectionibus « patristicis » lingulis temporibus liturgicis respondentibus, ad complementum libri « Prière du temps présent ».

Lectiones, ut in pluribus, respondent vel lectioni evangelicae diei vel lectioni biblicae diei.

In fine lectionis quaedam suggeritur « oratio », ut Lector lrctionem in precationem convertat.

1. Volumen apparatum est: « Pour la prière commune, la méditation personnelle. A l’intention des prétres, des religieuses, des laïcs » (pag. 1). Condicio persona rum, quibus dirigitur publicatio, et redactorum intentiones sunt valde diversae.

Hoc explicat cur in volumine miscentur lectiones Patrum et scriptorum ecclesiasticorum ad normam « Institutionis generalis de Liturgia Horarum » (n. 160), cum lectionibus auctorum vel non catholicorum vel viventium.

Est « mixtura », quae confusionem generat.

Namquae pro prece officiali publica Ecclesiae auctores viventes vel non catholici non admittuntur (Pro auctoribus viventibus, cf. Declarationem S. C. pro Doctrina Fidei, diei 9 iulii 1972: Notitiae, 8, 1972, p. 249).

Verum est illos textus distingui asterisco (*); sed hoc consilium minus apte servare videtur legem vigentem.

Haec iam scripsimus primam editionem recensendo (cf. Notitiae, 8, 1972, p. 250). Verbatim: « Ratio ita agendi haud sufficere videtur, quia periculum ambiguitatis, e commixtione lectionum quae in celebratione Liturgiae Horarum permittuntur vel excluduntur facile exsurgentis, revera non tollit ».

Et nunc concludebamus: « Omnibus attente perpensis, si non necessarium, certe peropportunum videtur quod edtitiones librorum inter se distinguantur: alii libri continent collectiones "Patrum" pro Officio divino celebrando, alii libri colligant collectiones scriptorum, quae personali lectioni vel meditationi inserviunt.

Dum hae ultimae collectiones amliore selectionis libertata perfrui valent, collectiones "Patrum", textus vidilicet qui in celebratione liturgica adhibentur, statuis normis fideliter respondeant oportet ».

2. Summatim, leges quae moderantur selectionem lectionis alterius Liturgiae Horarum, hae numerantur:

textus sumantur: 1) vel e scriptis Patrum (praesertim); 2) vel ex operis Scriptorum catholicorum doctrina et sanctitate morum excellentium in lectionario a Conferentia Episcoporum cuiusque Nationis apparando.

textus sumi nequeunt: 1) e scriptis auctorum non catholicorum; 2) e scriptis auctorum viventium. Haec conditio, etsi non contineatur in Institutione Generali Liturgiae Horarum, adest tamen in dispositione positiva S. Congregationis pro Doctrina Fidei, et logice manat ex Institutione Generali (n. 162). Proinde positiva haec dispositio, quae ingredietur novam formulationem n. 160 Institutionis generalis Liturgiae Horarum, est omnino prudens et tenendo.

3. Iuvat etiam adnotare quosdam textus esse nimis breves. In conficiendo schemate Liturgiae Horarum normam auctores tenuerunt ut quaevis lectio longitudinem haberet plus minusve trium antecedentium lectionum historicarum. Nimis contracti videntur quidam textus propositi (v. gr. pp. 18, 105, 122, 127, 177, 240, 276, 322, 371, 520, 636, etc.), qui quandoque reproducunt forma reduta, textus in Liturgia Horarum propositos.

4. In praxi, qui orat aegre duos libros secum ferret, unum pro oratione, alterum pro lectione. « Hoc incommodum certe erit – scripsit haec Sacra Congregatio anno praeterito (cf. Notitiae, 9, 1973, p. 3) – et facilem ansam praebebit Officium lectionis neglegendi. Quod quidem pars integralis est universae Liturgiae Horarum. Lectio cotidiana patristica Prater biblicam inter praecipuas novitates computatur renovati Officii divini, et „ in magnum spiritus profectum cedet” sive eorum qui modo peculiari sunt Domino consecrati, sive christifidelium (cf. IGMR, 55). Ut ministra sacri acceptum Ecclesiae mandatum integrum cursum Liturgiae Horarum cotidie persolvendi fideliter adimpleant, expedit media apta, scilicet commodam editionem, eis praebere ». Quod fore speramus ut quamprimum in rem deducatur, imprimendo, etiam lingua gallica, editionem integram Liturgiae Horarum.

Cetera omnia erunt optima subsidia, si hoc fundamentum ponetur ad orationem publicam Ecclesiae plene laetanterque celebrandam sicut plurimi diu petunt sacerdotes, religio si et laici.

Notitiae 10 (1974), 321–323french, liturgy of the hoursPDF of Notitiae 10 (1974), 321–323

De responsoriis liturgiae Horarum

Utrum verbis « alii cantus » in n. 49 Institutionis generalis de Liturgia Horarum intellegantur alia responsoria brevia, an potius cantus populares?

R. Intelleguntur potius cantus populares, vel, melius, cantus orantibus noti. Nam cum praeferatur ut responsoria reapse cantentur, si melodiae pro textibus propositis in editione typica non habentur, conceditur, ut « alii cantus », melodiis praediti, et dum modo sint « eiusdem muneris et generis », responsoria indicata subsituant. Proinde non datur facultas ut arbitrarie fiat substitutio, sed in favorem cantus; hac ratione sermo factus est de cantibus « popularibus », qui facilius inveniuntur et a toto liturgico coetu participari possunt. Servata sempre codicione ut etiam textus respondent sensui et spritui cantus responsorialis, nempe ut sit quasi responsum orantis verbo Dei auscultato. Pari ratione ac in Missa pro cantu introitus, de quo Institutio gener. Missalis Romani, n. 26 ait: « Adhiberi potest … alius cantus action sacra, diei vel temporis indoli congruus, cuius textus a Conferentia Episcopali sit approbatus ».

Hi cantus sive pro Officio sive pro Missa de more non imprimuntur in editionibus typicis lingua vulgari exaratis, sed colliguntur in manualibus pro cantu sacro, ne, determinando textum et melodiam, nimis coarcterur possibilitas illos variandi et mutandi.

Notitiae 10 (1974), 323liturgy of the hours, responsoryPDF of Notitiae 10 (1974), 323

De Sanctorum celebratione in Liturgia Horarum

Ad normam n. 224 Institutionis generalis de Liturgia Horarum in Officio Sanctorum peragendo « partes proprias, si forte desint, supplent respectiva Communia Sanctorum ». Ex alia parte, n. 235d, cum de lectionibus Officii agit, haec habet: «Altera Lechio est hagiographica ...; si autem non est propria, sumitur e textibus Patrum diei currentis ».

Qua de re inter duas normas contradictio adesse videtur.

R. Numerus 224 generale enunciat principium, quod recte est interpretandum. De facto norma valet pro sollemnitatibus et festis, dum e contra simpliciter indicatur pro memoriis, quia n. 235b expresse dicit quod partes communes, excepta tantummodo oratione finali, usurpari valent ad libitum: de communi vel de feria.

Ratio huius rubricae eo tendit ut inutilis ac omni varietate carens diuturna repetitio vitetur, ut olim eveniebat cum hymno Iste Confessor aut antiphona Hic vir despiciens mundum tam frequenter occurente. Praeterea spiritualiter minus utile esset alteram lectionem semper de communi adhibere, quia lectiones istne ad frequentem usum minime destinatur. Memoretur insuper quod lectiones Patrum saepe rationem dicunt ad biblicam lectionem, quae praecedit, aut aliquando seriem continuam per dies plurimos costituunt. Manet ergo facultas aptiorem lectionem eligendi propter devotionem erga aliquem Sanctum. « Loco lectionis alterius tali diei assignatae, eligi potest, iusta causa, alia lectio eiusdem temporis, desumpta sive e libro Liturgiae Horarum sive e Lectionario ad libitum » (n. 250).

De cetero, semper varietes taedioso usui est praeferenda.

Notitiae 12 (1976), 46liturgy of the hours, saintsPDF of Notitiae 12 (1976), 46
[Nondum transcriptum - Not yet transcribed]Notitiae 23 (1987), 248–250hermeneutics, liturgy of the hoursPDF of Notitiae 23 (1987), 248–250
This entry is very long. Click here to read it on its own page.Notitiae 37 (2001), 190–194hermeneutics, liturgy of the hoursPDF of Notitiae 37 (2001), 190–194
This entry is very long. Click here to read it on its own page.Notitiae 38 (2002), 555–568liturgy of the hours, office of readingsPDF of Notitiae 38 (2002), 555–568

[Not yet transcribed - Nondum transcriptum]

This is a decree establishing and giving propers for the Feast of Christ the Eternal High Priest.

Notitiae 49 (2012), 335–368lectionary, liturgy of the hours, martyrology, mass, priest, properPDF of Notitiae 49 (2012), 335–368