Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae aliis locis modo promptiore haud inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique domino Daniel Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam dominae Crista Mootz, quae in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvavit. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Mr. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses that are associated with the specified tags: http://notitiae.ipsissima-verba.org/tag/liturgy of the word.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

91. Si prima pars Missae ad altare peragitur, potestne celebrans semper in medio altaris manere sicut provisum est pro fine Missae?

Convenit ut paulatim ecclesiae provideantur apta sede praesidentiali ut sacerdos « revera universae communitati praeesse videatur » (Instructio, n. 92), et loco pro decora proclamatione verbi Dei ditentur, ita ut Missae « singularum partium propria ratio necnon mutua connexio clarius pateant » (Const., art. 50). Hae sunt enim exigentiae hodiernae et futurae instaurationis, quibus etiam edificia sacra aptari debent.

Ubi tamen ratio pecularis interim suadeat ut sacerdos ad altare maneat, ipse se gerere debet modo in Ritu servando, nn. 25 et 34 descripto. Hodiernae rubriace totam primam partem Missae in medio altaris peragere non permittunt. Si autem etiam lectiones ex altari proferuntur (n. 47), possunt ab uno eodemque latu altaris versus populum proclamari. Ita aliquando distinctio habetur inter duas partes Missae.

Notitiae 2 (1966), 29, n. 91altar, liturgy of the wordPDF of Notitiae 2 (1966), 29