Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae aliis locis modo promptiore haud inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique domino Daniel Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam dominae Crista Mootz, quae in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvavit. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Mr. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses that are associated with the specified tags: http://notitiae.ipsissima-verba.org/tag/oratio fidelium.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

19. Quomodo celebrans manus tenere debet durante oratione fidelium?

Resp.: Stet manibus iunctis.

19. How should the celebrant hold his hands during the prayer of the faithful?

Resp.: He should stand with hands joined.

Notitiae 1 (1965), 140, n. 19hands, oratio fidelium, prayer of the faithfulPDF of Notitiae 1 (1965), 140

58. Utrum in Missis cum populo celebratis, oratio fidelium sit obligatoria diebus ferialibus?

Resp.: Diebus ferialibus non obligat.

58. Whether in Masses celebrated with the people, the prayer of the faithful is obligatory on ferial days?

Resp.: It does not oblige on ferial days.

Notitiae 1 (1965), 250, n. 58oratio fideliumPDF of Notitiae 1 (1965), 250

59. Utrum Ordinario loci liceat conficere pro sua dioecesi formularia Orationis fidelium, an haec facultas exclusive sit penes Coetum Episcoporum nationis?

Resp.: Secundum Instructionem n. 56 « in locis, ubi Orationis communis seu fidelium usus non habetur, competens auctoritas territorialis decernere potest ut fiat... formulis interim ab ipsa approbatis ».

Attamen, in formulis exarandis, maxime convenit ut facultas singulis Episcopis relinquatur addendi unam alteramve intentionem, quae necessitatibus cuiusque dioecesis vel loci respondeat.

Notitiae 1 (1965), 250, n. 59oratio fideliumPDF of Notitiae 1 (1965), 250

60. Utrum liceat rectoribus ecclesiarum addere ad formularium quoddam unam alteramve intentionem ad Orationem fidelium secundum necessitates locales?

Resp.: Licet, immo valde convenit, eadem ratione, quae supra, pro dioecesibus, indicatur.

Notitiae 1 (1965), 250, n. 60oratio fideliumPDF of Notitiae 1 (1965), 250

70. Quando dicitur Credo in Missis lectis debetne celebrans post Evangelium ad altare ascendere, vel ad sedem recedere, et iterum ad ambonem accedere pro oratione fidelium?

Resp.: In Missis lectis, quando celebrans ipse legit Evangelium ad ambonem, Credo in unum Deum intonet, iuxta Ritum servandum n. 50 « ad sedem vel ad altare ». Ex eodem loco, potius quam ex ambone, ut vitetur nimis frequens mutatio loci, dirigat orationem fidelium (cf. Ritum servandum n. 51).

70. When the Creed is said in read Masses, does the celebrant have to go up to the altar after the Gospel or go back to the chair and then go again to the ambo for the prayer of the faithful?

Resp.: In read Masses, when the celebrant himself reads the Gospel at the ambo, he intones Credo in unum Deum, according to the Ritus servandus n. 50 « at the chair or at the altar ». He should direct the prayer of the faithful from the same place, rather than from the ambo, in order to avoid changinge places too often (cf. Ritus servandus n. 51).

Notitiae 1 (1965), 252, n. 70ambo, credo, missa lecta, oratio fideliumPDF of Notitiae 1 (1965), 252

81. Utrum pro aliquo coetu, v.g. pro pastoribus, peregrinis, etc., confici possint formularia orationis communis ipsi accommodata? Quaenam est in casu auctoritas competens ad illa probanda?

Resp.: Normae a « Consilio » datae (De Oratione communi seu fidelium, In Civitate Vaticana, 1965, p. 6, n. 10), praevident ut habeantur formularia pro celebrationibus votivis, in quibus, non totaliter derelictis intentionibus generalibus, « longior amplitudo tribuatur intentioni votivae ».

Cum agitur de coetu particulari, formularia approbari debent ab Ordinario loci, cuius interest. Neque indigent, usque ad instaurationem definitivam, confirmatione « Consilii » (Cfr. Instructio, n. 56).

Notitiae 1 (1965), 306, n. 81oratio fideliumPDF of Notitiae 1 (1965), 306

1. An in Missis cum concursu populi quotidie dici debeat?

Non semper. Constitutio de sacra liturgia (art. 53) statuit ut « praesertim diebus dominicis et festis de praecepto restituatur ». His diebus ergo est obligatoria, aliis diebus est ad libitum celebrantis. Valde convenit tamen ut fiat in peculiaribus adiunctis, cum habetur concursus extraordinarius ad ecclesiam, in aliquibus feriis Adventus et Quadragesimae, vel cum sanctificatur peculiare aliquod momentum vitae christiane, v. g. in celebrationibus matrimonii, exsequiarum, primae admissionis ad s. Communionem, Confirmationis. Eo praesertim cum nostris temporibus in his functionibus potius « familiaribus » saepe unica habetur occasio inducendi ad universalem precationem christifideles tepidiores qui his tantum circumstantiis ecclesiam adeunt.

Pretiosa margarita a Concilio liturgiae romanae restituta ut pars insignis et regularis Missae, magnum etiam momentum pastorale prae sefert [sic].

Notitiae 1 (1965), 366, n. 1oratio fideliumPDF of Notitiae 1 (1965), 366

2. Quisnam debet vel potest approbare formulas orationis communis?

Pertinet ad Coetus Episcoporum territoriales, ad normam Instructionis, n. 56.

Nam oratio ista deprecationem Ecclesiae universalem exprimere debet, sed omni loco et tempori aptatam. Ut vera habeatur participatio, necesse est ut haec oratio vere persentiatur uti propria, et spontaneitati, ac realibus necessitatibus et indoli regionum singulorumque populorum respondeat.

Hic magna varietas admitti potest, praesertim in intentionibus et in formis participationis populi, iuxta mores et consuetudines variarum gentium.

Notitiae 1 (1965), 366, n. 2oratio fideliumPDF of Notitiae 1 (1965), 366

3. An liceat Rectori ecclesiae ordinem intentionum mutare?

Certe. Recta structura orationis communis postulat ut unumquodque schema quatuor intentionum series contineat: « pro sancta Ecclesia, pro iis qui nos in potestate regunt, pro iis qui variis premuntur necessitatibus »,1 et pro locali communitate.2 Ita habetur vera precatio « communis » seu « universalis ». Tamen Rector ecclesiae, his quatuor generibus servatis, non tenetur intentiones unice ex uno schemate seligere; sed potest illas sumere ex variis formulariis a competenti auctoritate approbati, et novum suum schema ordinare. Tantum hoc modo oratio charactere universali ditatur et insimul sensus exprimere potest peculiaris coetus qui illam participat.

In celebrationibus votivis, v. g. in nuptiis, funeribus, etc., amplior locus tribui potest intentionibus particularibus, sed numquam totaliter derelinquendo intentiones universales.

1 Constitutio de sacra Liturgia, art. 53.
2 Cfr. De oratione communi seu fidelium, In Civitate Vaticana 1965, p. 6, n. 9 E).

Notitiae 1 (1965), 367, n. 3oratio fideliumPDF of Notitiae 1 (1965), 367

4. Utrum rectori ecclesiae liceat aliquam intentionem addere?

Sine dubio. In quarta serie intentionum, Ordinarii locorum pro necessitatibus dioecesis, et rectores ecclesiarum pro sua communitate, unam alteramve intentionem addere possunt. Hic locum aptum habent precationes olim ab « orationibus imperatis » expressae.

Intentiones a Rectore ecclesiae compositae, scripto dari debent, ne facili et fortuitae locutioni ansa prebeatur.

Notitiae 1 (1965), 367, n. 4oratio fideliumPDF of Notitiae 1 (1965), 367

5. Quot intentiones proferri possunt?

« Consilium » ita proponit: « Ne oratio communis intempestiva diuturnitate gravet fideles, auctoritas competens, si casus fert, potest statuere numerum maximum intentionum in Missa adhibendum. Attamen, hic numerus superari poterit pro opportunitate, ex. gr. in celebratione verbi in aliqua peregrinatione vel in aliquo extraordinario conventu ».3

Cum ergo numerus taxative non determinetur, consulitur ut intentiones numerum 5-6 non excedant, unam, vel quandoque duas, ex qualibet serie seligendo.

3 Id., p. 8, n. 20.

Notitiae 1 (1965), 367, n. 5oratio fideliumPDF of Notitiae 1 (1965), 367

6. Quae est forma perfectior orationem communem peragendi?

Haec oratio quatuor partibus constat: monitione celebrantis, prolatione intentionum, participatione populi, oratione conclusiva. Ut sit revera actio totius plebis sanctae Dei, congregatae ad suum regale sacerdotium in oratione exercendum, postulatur cooperatio et celebrantis, in admonitione introductoria ac in oratione finali, et ministri idonei qui intentiones proferat, et populi participantis.

Insuper oratio fidelium illa forma nobiliore ditari potest, quam « actio liturgica accipit cum... sollemniter in cantu celebratur ».4 Proinde eius textus variis linguis popularibus ita conficiatur ut cantari possit.

Quo in casu tamen, cum participatio populi summum habeat momentum in oratione fidelium, non convenit ut sola schola vel soli ministrantes respondeant ei qui intentiones promit, sed universus coetus fidelium.5

4 Constitutio de Sacra Liturgia, art. 113.
5 Cfr. De oratione communi seu fidelium, p. 7, n. 13.

Notitiae 1 (1965), 368, n. 6oratio fideliumPDF of Notitiae 1 (1965), 368

7. Si celebrans non pronuntiat ipse intentiones, potest Missam prosequi?

Minime gentium. Oratio fidelium nullo modo ritibus offertorii superimponi debet. Patet ex supra dictis de structura orationis fidelium, et ex eo quod habenda est velut conclusio totius liturgiae verbi et quasi manuductio ad liturgiam eucharisticam. Missa ergo ne prosequatur nisi oratione fidelium expleta.6

6 Cfr. Instructio ad exsecutionem Constitutionis de sacra liturgia recte ordinandam, nn. 66 et 72.

Notitiae 1 (1965), 368, n. 7oratio fideliumPDF of Notitiae 1 (1965), 368