Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae aliis locis modo promptiore haud inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique domino Daniel Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam dominae Crista Mootz, quae in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvavit. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Mr. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses that are associated with the specified tags: http://notitiae.ipsissima-verba.org/tag/paten.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document
Not yet transcribed.Notitiae 6 (1970), 263, n. 36chalice, ciborium, paten, sacred vesselsPDF of Notitiae 6 (1970), 263

43. Si panis et vinum a fidelibus offeruntur, quomodo componitur praesentatio patenae cum pane, iuxta n. 102 Inst. gen.?

Nulla habetur difficultas. Nam oblationes quas sacerdos a fidelibus accipit, adiuvantibus ministris, super apta mensa ponuntur et panis ac vinum ad altare deferuntur (cf. n. 101), et deinde fiunt ritus offertorii. Si autem celebrans ultimo accepit a fidelibus patenam aut pyxidem cum hostiis potest directe ad altare pergere et statim formulam oblationis panis dicere.

43. If the bread and wine are brought by the faithful, how is the presentation of the paten with bread, according to n. 102 of the Gen. Inst. arranged?

There is no difficulty. The oblations which the priest receives from the faithful, with the help of the ministers, are placed on an appropriate table and the bread and wine are brought to the altar (cf. N. 101), and then the offertory rites are carried out. If, however, the celebrant receives from the faithful the paten or ciborium with hosts last, he can proceed directly to the altar and immediately say the formula of offering for the bread.

Notitiae 6 (1970), 404, n. 43bread, ciborium, offertory, patenPDF of Notitiae 6 (1970), 404

QUODNAM MOMENTUM SIT PATENAE UTENDAE IN CELEBRATIONE MISSAE ET UTRUM EA BENEDICENDA SIT

Iuxta Institutionem Generalem Missalis Romani, n. 298: « Inter ea quae ad Missam celebrandam requiruntur, speciali honore habentur vasa sacra, et inter haec calix et patena, quibus vinum et panis offeruntur, consecrantur et sumuntur ». Patena, ex solida et nobili materia confecta, antequam adhibeatur, oportet denedicatur. Quilibet sacerdos patenam benedicere potest, dummodo secundum normas, quae in supradicta Institutione generali (nn. 290-295), indicantur, confecta sint. Quamobrem patenam benedicere oportet ritu in Pontificali Romano descripto, in parte Ordini dedicationis ecclesiae et altaris (Caput VII, Ordo benedictionis calicis et patenae) dicata. Benedictio patenae intra Missam (idibem, nn. 5-14) et extra Missam (ibidem, nn. 15-23) adhiberi potest.

Notitiae 33 (1997), 322–323patenPDF of Notitiae 33 (1997), 322–323

QUOMODO IN MISSAE CELEBRATIONE SACERDOS PATENA UTI DEBET?

Ut alia vasa sacra etiam patena ad sanctam Missam in abaco parata esse debet. In hac praeparatione, si fieri potest, aliqui ex ministris partem habent. Ad hostias consecrandas unica patena amplior convenienter adhiberi potest, in qua ponatur panis tum pro sacerdote tum pro ministris et fidelibus. Quod ad usum patenae a sacerdote attinet, ipse, ad altare, accipit a ministro patenam cum pane, eamque ambabus manibus aliquantulum elevatam super altare tenet, dicens formulam appositam. Deinde patenam cum pane super corporale deponit. Si panis et vinum a fidelibus offeruntur, oblationes quas sacerdos a fidelibus accipit, adiuvantibus ministris, super apta mensa ponuntur et panis ac vinum ad altare deferuntur, et deinde fiunt ritus offertorii. Si autem celebrans ultimo accipit a fidelibus patenam aut pyxidem cum hostiis potest directe ad altare pergere et statim formulam oblationis panis dicere. Quando in celebratione sanctae Missae adest diaconus, ad offertorium tradit sacerdoti patenam cum pane consecrando.

Post oblationem panis celebrans deponit patenam cum hostia super corporale. Patena, hostia desuper posita, super corporale relinquitur sive ante sive post consecrationem. Ad doxologiam finalem Precis eucharisticae sacerdos patenam cum hostia elevat, usquedum populus Amen acclamaverit.

Oratione ante Communionem expleta, celebrans principalis genuflectit et paulum recedit. Concelebrantes vero unus post alium ad medium altaris accedunt. Possunt tamen concelebrantes suis locis remanere et Corpus Christi e patena sumere, quam celebrans principalis aut unus vel plures e concelebrantibus tenent, ante ipsos transeundo, vel tradendo patenam sequenti et ita usque ad ultimum. Si Communio concelebrantium fit per intinctionem diaconus, vel unus e concelebrantibus, calicem aut in medio altaris, aut ad latus eius dexterum super aliud corporale, una cum patena continente particulas hostiae, opportune disponit. Concelebrantes unus post alium, ad altare accedunt, genuflectunt, particulam accipiunt, eam patrim in calicem intingunt et, patenam ori submittentes, intinctam particulam sumunt.

Distributione Communionis expleta, sacerdos, diaconus vel acolytha stans ad latus altarus, vel ad abacum, purificat patenam, quae ad more purificatorio detergetur.

Notitiae 33 (1997), 322–323patenPDF of Notitiae 33 (1997), 322–323