Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae aliis locis modo promptiore haud inveniuntur. Finis habetur praestandi textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem otio consequor. Denique domino Daniel Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam dominae Crista Mootz, quae in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvavit. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Mr. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, haec monitio invenitur: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), above the responses this notice is found: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses that are associated with the specified tags: http://notitiae.ipsissima-verba.org/tag/promises.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

An liceat in Missa chrismatis sociari presbyteris etiam diaconos in promissionibus sacerdotalis renovandis?

℟. Negative.

Concilium Oecumenicum Vaticanum II in Constitutione dogmatica « Lumen Gentium » plane affirmat: « Presbyteri, ordinis Episcopalis providi cooperators eiusque adiutorium et organum, ad Populo Dei inserviendum vocati, unum presbyterium cum suo Episcopo constituent, diversiis quidem officiis mancipatum. In singulis localibus fidelium congregationibus Episcopum, quocum fidenti et magno animo consociantum, quodammodo praesentem reddunt eiusque munera et sollicitudinem pro parte suscipiunt et cura cotidiana exercent. Qui sub auctoritate Episcopi portionem gregis dominici sibi addictam sanctificant et regunt, Ecclesiam universalem in suo loco visibilem faciunt et in aedificando toto corpore Christi validam operam afferent (LG 28) ».

Insuper, decretum de ministerio et vita presbyterorum definit: « Presbyteri omnes, una cum Episcopis, unum idemque sacerdotium et ministerium Christi ita participant, ut ipsa unitas consecrationis missionisque requirat hierarchicam eorum communionem cum Ordine Episcoporum, quam optime aliquando in liturgica concelebratione manifestant, et cum quibus coniuncti profitentur se Eucharisticam Synaxim celebrare » (PO 7).

In Missa chrismatis, cui Episcopus in ecclesia cathedralis praeest quamque sacedotes e divaersis regionibus Dioecesis concelebrant, elucet natura ipse Ecclesiae, Christi corporis, variis ministeriis et charismatibus organice costitutae. Haec praesertim celebration tamen existimatur « inert praecipias manifestaiones plenitudinis sacerdotii Episcopi et signum arctae coniunctionis presbyterorum cum ipso » (Ordo benedicendi oleum catechumenorum et infirmorum et conficendi Chrisma, Praenotanda, n. 1).

Sicut envincitur ex ipris interrogationibus, quae in Missali Romano referuntur quasquae Episcopus ab sacerdotibus petit, haec die, quo celebratur natale sacerdotii ministerialis, presbyter quisque renovat fidelitatem Christo, oboedientiam Episcopo et plenam facultatem populi Dei ministrandi.

Hac in celebratione, igitur, clare patet quod « Missa chrismatis [...] est veluti manifestation comunionis presbyterorum cum proprio Episcopo in uno eodemque sacerdotio atuqu ministerio Christi. Ad hanc vero Missam convocentur presbyteri e diversis regionibus Dioecesis, qui concelebrant cum Episcopo, in conficendo Chrismate testes et cooperators euis, sicut in ministerio cotidiano adiutores sunt ei consultari » (Congregatio pro Cultu Divino, Litterae circulars, De festis paschalibus praeparandis et celebrandis « Paschalis sollemnitatis », n. 35).

Ipsum Concilirum Oecumenicum Vaticanum II, cum de diaconis alloquitur, eos distinguit a sacerdotibus eorumquae naturam definit asserens: « In gradu inferiori hierarchiae sistunt Diaconi, quibus "non ad sacerdotium, sed ad ministerium" manus imponuntur » (LG 29).

Ergo, in Missa chrismatis soli presbyteri vocantur, ut renovent promissa sacerdotalia, qui una cum Episcopo participant eidem sacerdotium et ministerio Christi.

Notitiae 49 (2012), 170–171bishop, chrism mass, deacons, holy thursday, priests, promises, renewalPDF of Notitiae 49 (2012), 170–171

344492