Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae facilius aliis locis minime inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique Reverendo domino Danieli Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam domino Ioanni Oliveire dominaeque Cristae Mootz, qui in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvaverunt. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Rev. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Mr. Johan Oliveire and Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses that are associated with the specified tags: http://notitiae.ipsissima-verba.org/tag/purification.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

26. Utrum celebrans ad digitos purificandos post Communionem adhuc ire debeat ad latus dexterum altaris an ministrantes ad eum, in medio altaris stantem, accedere possint?

Resp.: Ablutione sumpta, celebrans vadat ad latus dexterum altaris et ibi purificet digitos (excepto casu de quo in Ritu servando n. 99, a).

26. Whether the celebrant should still go to the right side of the altar to purify his fingers after Communion or whether the servers can go to him as he stands at the middle of the altar?

Resp.: Having consumed the ablution, the celebrant goes to the right side of the altar and there purifies his fingers (except in the case treated in the Ritus servandus n. 99, a).

Notitiae 1 (1965), 141, n. 26purificationPDF of Notitiae 1 (1965), 141

54. Ubi debet celebrans principalis dicere: Quod ore sumpsimus et lavare pollices et indices dicendo Corpus tuum, Domine?

Resp.: Stans in medio altaris dicit secreto: Quod ore sumpsimus, Domine, etc., et postea in vase cum aqua parato digitos abluit dicens: Corpus tuum, Domine, et abstergit.

54. Where should the principal celebrant say: Quod ore sumpsimus and wash his thumbs and index fingers while saying Corpus tuum, Domine?

Resp.: Standing at the middle of the altar, he says inaudibly: Quod ore sumpsimus, Domine, etc., and afterwards in the vessel prepared with water he washes his fingers saying: Corpus tuum, Domine, and wipes them.

Notitiae 1 (1965), 189, n. 54concelebration, purificationPDF of Notitiae 1 (1965), 189

De vasorum sacrorum purificatione

15. Distributione Communionis expleta, saepe conspicitur sacerdos purificans vasa sacra (calicem, patenam et pyxidem) in medio altaris.

Nonne locus et tempus ad hoc faciendum aptiora eligi possunt? Potestne alius minister vasa sacra purificare?

Resp.

a) Serventur indicationes in IGMR contentae. Principium generale habetur in n. 238: Vasa sacra purificantur a sacerdote vel a diacono vel ab acolytho post Communionem vel post Missam, quantum fieri potest ad abacum. Indicatio relate ad temups (post Communionem vel post Missam) completur a n. 229 quoad locum: Purificatio calicis fit ad latus altaris. Quo praescriptio innuitur quod celebrans numquam stat in medio altaris, dum vasa sacra purificat (cf. etiam n. 120).

b) Alia pecularia aliis in locis eiusdem IGMR inveniuntur.

Quoad sacerdotem in n. 120: Distributione Communionis expleta, sacerdos, ad altare reversus, colligit fragmenta, si quae sint; deinde stans ad latus altaris, vel ad abacum, purificat patenam vel pyxidem super calicem, postea purificat calicem… et… purificatorio exterget. Si tamen vasa purificanda, praesertim si sint plura, opportune cooperta, in altari vel abaco super corporale relinquere caque post Missam, populo dimisso, purificare.

Quoad diaconum in n. 138: Distributione Communionis expleta, diaconus cum sacerdote ad altare revertitur, colligit fragmenta, si quae sint, deinde portat calicem et alia vasa sacra ad abacum, ibique ea purificat et de more componit… Licet tamen vasa purificanda, opportune cooperta, in abaco super corporale relinquere, eaque, post Missam, populo dimisso, purificare.

Quoad acolythum in n. 147: Distributione Communionis expleta, sacerdotem vel diaconum in vasis saris purificandis et componendis adiuvat. Absente vero diacono, acolythus vasa sacra ad abacum defert ibique purificat et componit.

Quae de sacerdote, de diacono et de acolytho dicuntur, valent etiam pro ministro extraordinario qui legitime Communionem distribuit (cf. S. C. de Disciplina Sacramentorum, Instr. « Immensae caritatis », 29-I-1973; Rituale Romanum, De sacra Communione et de Cultu mysterii eucharistici extra Missam, 21-VI-1973, n. 17).

Confer insuper IGMR n. 229 ad sacerdotem quod attinet Missam sine populo celebrantem, nn. 202-206 ad Missam concelebratam quo attinet.

Notitiae 14 (1978), 593–594, n. 15purificationPDF of Notitiae 14 (1978), 593–594

2. UBI CALIX NECNON VASA SACRA PURIFICARI DEBENT?

De loco ubi calix purificari debet, servetur quae Institutio Generalis Missalis Romani explant: « [Diaconus post Communionem] calicem ad abacum transfert, ibique ipse vel acolythus purificat atque absterget et de more componit » (n. 104). Similiter in n. 206 Institutionis legimus et n. 165 Caeremonilis Episcoporum, quod hoc in casu dicit: « Distributione Communionis expleta... diaconus vel unus e concelebrantibus... ad abacum purificat patenam vel pyxidem super calicem antequam calix purificetur ».

Notitiae 33 (1997), 31, n. 2purificationPDF of Notitiae 33 (1997), 31