Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae facilius aliis locis minime inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique Reverendo domino Danieli Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam domino Ioanni Oliveire dominaeque Cristae Mootz, qui in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvaverunt. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Rev. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Mr. Johan Oliveire and Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses that are associated with the specified tags: http://notitiae.ipsissima-verba.org/tag/religious community.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

1. Utrum expressio art. 15 Instructionis: « omnibus qui in domo sunt participantibus » relate ad Missam principalem in die dominica in seminariis et studiorum domibus religiosis, intellegenda sit etiam de moderatoribus et magistris, qui tempore huius Missae in seminario vel domo formationis religiosa manent?

Resp.: Affirmative. Si moderatores sunt sacerdotes et si, secundum eundem articulum Instructionis, fit concelebratio, convenit ut in hac Missa concelebrent.

1. Whether the expression in art. 15 of the Instruction: « with the participation of all who are in the house » regarding the principal Mass on Sunday in seminaries and religious houses of studies should be understood also of the administrators and teachers who at the time of this Mass remain in the seminary or the religious house of formation?

Resp.: In the affirmative. If the administrators are priests and if, according to the same article of the Instruction, there is a concelebration, it is appropriate that they concelebrate in this Mass.

Notitiae 1 (1965), 136, n. 1concelebration, religious community, seminaryPDF of Notitiae 1 (1965), 136

37. Utrum, relate ad Communionem sub utraque specie, quando sermo est de « fratribus conversis », agatur
a) tantum de illis, qui partem ministrantium in concelebratione Missae agunt?
b) de omnibus fratribus conversis professis, qui concelebrationi Missae participant?

Resp.:
ad a) Negative.
ad b) Affirmative.

37. Whether, with regard to Communinon under both species, when the phrase « lay brothers » occurs, does it deal
a) only with those who take the part of ministers in the concelebration the of Mass?
b) with all the professed lay brothers who participate in the concelebration of the Mass?

Resp.:
ad a) In the negative.
ad b) In the affirmative.

Notitiae 1 (1965), 143, n. 37both species, concelebration, lay brothers, religious communityPDF of Notitiae 1 (1965), 143

42. Quaeritur utrum religiosi itinerantes, recitatione chorali divini Officii onerati, teneantur (etiam ut hospites in domo, quae non ad Officium divinum in choro recitandum obligatur) omnes Horas Canonicas privatim recitare?

Resp.: Affirmative. Hi religiosi non eximuntur, ratione can. 14, § 1 et 3, ab observatione legum personalium. Lex vero divini Officii, vi Constitutionum religiosarum seu professionis sollemnis ac vi Ordinis sacri, est personalis.

42. It is asked whether religious who are obligated to the choral recitation of the divine Office, when they travel (even as guests in a house which is not obligated to recite the divine Office in choir) are bound to recite all the Canonical Hours privately?

Resp.: In the affirmative. These religious are not exempt, by reason of can. 14, § 1 et 3, from the observance of personal laws. The law of the divine Office, by virtue of religious Constitutions or solemn profession and by virtue of holy Orders, is personal.

Notitiae 1 (1965), 186, n. 42choral office, divine office, religious communityPDF of Notitiae 1 (1965), 186

43. Possunt Ordinarii religiosi vi art. 97 Constitutionis de sacra Liturgia et art. VII Motu Proprio « Sacram Liturgiam » in casibus singularibus et iusta de causa a recitatione Divini Officii dispensare etiam singulas communitates ex toto vel ex parte, aut commutare?

Resp.: Negative. Art. 97 Constitutionis est obvious: « in casibus singulariubs ». Nullo modo agitur de dispensandis communitatibus choro adstrictis. Ideo Motu Proprio « Pastorale munus » n. 24 concessit Episcopis facultatem reducendi obligationem choralem Capitulorum. Clare tandem excluditur talis interpretatio in Instructione diei 26 sept. 1964, n. 78, c, ubi pro regionibus Missionum peculiares conceduntur facultates, sed « salva disciplina chorali religiosa... iure statuta ».

43. Can religious Ordinaries, by virtue of art. 97 of the Constitution on the sacred Liturgy and art. VII of the Motu Proprio « Sacram Liturgiam » in individual cases and for a just cause dispense also individual communities from the recitation of the Divine Office, either in whole or in part, or commute it?

Resp.: In the negative. Art. 97 of the Constitution is obvious: « in individual cases ». In no way does it deal with dispensing communities bound to choir. Therefore the Motu Proprio « Pastorale munus » n. 24 granted to Bishops the faculty of reducing the choral obligation of Chapters. Clearly then such an interpretation is excluded in the Instruction of 26 sept. 1964, n. 78, c, where for Mission territories special faculties are granted, but « without prejudice to the choral discipline of religious... established by law ».

Notitiae 1 (1965), 186, n. 43divine office, hermeneutics, religious communityPDF of Notitiae 1 (1965), 186

57. « Exstant in hac diocesi plura monasteria monialium. Pro nonnullis, superiores maiores statuerunt, ut dum celebratur Missa, crates aperiantur, quo moniales sacros ritus melius participare possint. Quaeritur utrum fas sit hanc normam extendere ad omnia monasteria, sive iuris dioecesani, sive iuris Pontificii ».

Resp.: Res pertinet ad Sacram Congregationem de Religiosis, cui transmittenda est quaevis petitio ad indulta petenda.

Constat tamen Sacram Congregationem de Religiosis, his in casibus, de more, suggerere ut ad participationem liturgicam faciliorem reddendam, moniales ita disponantur ut omnes sacros ritus conspicere possint, qui ad altare peraguntur, fenestellis, si quae sint, apertis, vel velariis e cratibus demptis; velis quoque e vulto [sic] sibi sublatis, si a populo non videntur.

Notitiae 1 (1965), 190, n. 57cloister, grate, nun, religious community, veil, windowPDF of Notitiae 1 (1965), 190

61. Utrum Religiosi « choro adstricti » adhuc obligentur ad recitationem Horae Primae?

Resp.: Ex recenti consessione [sic] (2 iunii 1965) Apostolica Sedes remisit Superioribus Maioribus religiosis, ut secundum prudens eorum iudicium, statuant Horam Primam retinere aut facultativam declarare pro suis subditis.

Notitiae 1 (1965), 250, n. 61divine office, prime, religious communityPDF of Notitiae 1 (1965), 250

82. In Notitiae, 1 (1965) 251, n 61, relate ad Horam Primam pro religiosis « choro adstrictis », dicitur « Ex recenti concessione (2 iunii 1965) Apostolica Sedes remisit Superioribus Maioribus religiosis, ut secundum prudens eorum iudicium, statuant Horam Primam retinere aut facultativam declarare pro suis subditis ».

Quid intelligitur verbis « Superioribus Maioribus religiosis »?

Resp.: In casu, verba « Superiores Maiores religiosi » stant pro « Supremi Moderatores religiosi ».

Notitiae 1 (1965), 306, n. 82prime, religious communityPDF of Notitiae 1 (1965), 306

100. Utrum liceat lingua vernacula recitare partes Officii divini, a Communitate religiosa celebrati, quas religiosi laici participant?

Resp Instructio « In edicendis normis » statuit: « Communitates religiosae clericales choro haud obligatae eas divini Officii partes lingua vernacula in communi persolvere possunt quas, vi Constitutionum, etiam religiosi laici participare tenentur » (n. 4).

Duplex casus dari potest:
1. Quando religiosi laici expresse obligantur, vi Constitutionum, ad Officium divinum.
2. Cum aliquae Horae divini Officii locum tenent aliarum preum a Constitutionibus praescriptarum, quas religiosi laici participare debent.

Nam Constitutiones Familiarum religiosarum quasdam preces quandoque praescribunt, ab omnibus sodalibus, clericis et laicis, in communi recitandis, certis horis diei, v. g. mane, meridie, vespere. Nunc autem, in quibusdam illarum Communitatum, decreto superiorum, loco precum a Constitutionibus imperatarum, Laudes, Vesperae aut Completorium, tamquam preces matutinae et vespertinae pro omnibus praescribuntur. Hoc in casu si religiosi laici celebrationem communem participant, lingua vernacula adhiberi potest (cf. Notitiae, 2 [1966] 90 b). Semper tamen requiritur ut textus a competenti Auctoritate territoriali approbatus sit.

Notitiae 2 (1966), 289–290, n. 100divine office, religious community, vernacularPDF of Notitiae 2 (1966), 289–290