Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae aliis locis modo promptiore haud inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique domino Daniel Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam dominae Crista Mootz, quae in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvavit. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Mr. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses that are associated with the specified tags: http://notitiae.ipsissima-verba.org/tag/requiem mass.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

31. Utrum conveniat habere concelebrationem occasione funebrium, loco plurium Missarum singularium quae alicubi durante Missa exsequiali celebrari solent?

Resp.: Affirmative.

31. Whether it is appropriate to have a concelebration on the occasion of a funeral in place of several individual Masses which are usually celebrated in various places during the funeral mass?

Resp.: In the affirmative.

Notitiae 1 (1965), 142, n. 31concelebration, funeral, requiem massPDF of Notitiae 1 (1965), 142

78. Utrum absolutio super tumulum facienda sit tantum praesente cadavere, aut adhuc fieri possit post alias Missas?

Resp.: Nu. 401 Codicis rubricarum servat valorem suum. Convenit tamen ut absolutio habeatur solummodo praesente cadavere.

78. Whether absolution over a casket should be given only when the body is present, or can it still be done after other Masses?

Resp.: Nu. 401 of the Codex rubricarum retains its force. It is desirable, nonetheless, that absolution be given only when the body is present.

Notitiae 1 (1965), 254, n. 78absolution, catafalque, requiem massPDF of Notitiae 1 (1965), 254

4. In precibus eucharisticis II et III, peculiaris formula pro defuncto quando adhiberi potest?

Resp.: Dubium ortum est quia rubrica tertiae precis eucharisticae sic sonabat: « Quando haec prex in Missis defunctorum adhibetur, dicitur ... » (Cf. Preces eucharisticae et praefationes, Typis Polyglottis Vaticanis 1967, p. 35). Quae rubrica clarior facta est in novo Ordine Missae (n. 322 b), et dicitur simpliciter: « Quando Missa pro aliquo defuncto celebratur ». Ergo peculiaris embolismus pro defunctis adhiberi potest in quacumque Missa, quae pro aliquo defuncto celebratur vel in qua de eo peculiaris memoria fit. Finis legis est faciliorem reddere exsecutionem n. 316 Institutionis generalis de « moderate » sumendis Missis defunctorum.

Notitiae 5 (1969), 325, n. 4eucharistic prayer, requiem massPDF of Notitiae 5 (1969), 325
Not yet transcribed.Notitiae 6 (1970), 263, n. 37christmas, easter, funeral mass, requiem massPDF of Notitiae 6 (1970), 263
Not yet transcribed.Notitiae 6 (1970), 264, n. 38lent, requiem massPDF of Notitiae 6 (1970), 264

3. Utrum Missa exsequialis celebrari possit Feria V Hebdomadae Sanctae et Triduo Sacro.

℟. Negative. Valent indicationes Missalis Romani:

Mane Feria V Hebdomadae Sanctae de more celebratur Missa Chrismatis (pp. 239-242). Praeter Missam vespertinam in Cena Domini « loci Ordinarius alteram Missam in ecclesiis et oratoriis publicis vel semipublicis permittere poterit, horis vespertinis celebrandam et, in casu verae necessitatis, etiam horis matutinis, sed tantummodo pro fidelibus qui nullomodo missam [sic] vespertinam participare valent » (p. 243). Aliae celebrationes eucharisticae Feria V Hebdomadae Sanctae omnino prohibentur.

Feria VI in Passione Domini, « Ecclesia, ex antiquissima traditione, sacramenta penitus non celebrat » (p. 250).

« Sabbato sancto Ecclesia ad sepulcrum Domini immoratur, ... a sacrificio Missae ... abstinendo » (p. 265).

Pro Dominica Paschae in Resurrectione Domini iam n. 336 IGMR prohibet Missam exsequialem, quia est sollemnitas de praecepto.

Notitiae 10 (1974), 145–146, n. 3calendar, funeral, holy thursday, requiem mass, triduumPDF of Notitiae 10 (1974), 145–146

4. Utrum Missa defunctorum post acceptum mortis nuntium, vel in ultima sepultura defuncti, vel in primo anniversario die, celebrari possit etiam diebus infra octavam Nativitatis.

℟. Affirmative. Iuxta n. 337 IGMR permittuntur hae Missae in feriis a die 17 ad 24 decembris inclusive et in feriis Quadragesimae. Ideoque celebrari possunt etiam diebus infra octavam Nativitatis, qui in n. 9 tabulae dierum liturgicorum his feriis aequiparantur.

Ad melius intellegendam totam materiam de Missis ad diversa et votivis et de Missis defunctorum adiuvare potest tabella quae sequitur. Numeri in parenthesibus indicati se referunt ad IGMR.

Sigla

V1 = Missae ad diversa et votivae de mandato vel licentia Ordinarii « occurrente graviore necessitate vel utilitate pastorali » (n. 332). Missae rituales (IGMR, 330).

V2 = Missae ad diversa et votivae de iudicio rectoris ecclesiae vel ipsius celebrantis « si qua vera necessitas vel utilitas pastoralis id postulet » (n. 333).

V3 = Missae ad diversa et votivae « pro pietate fidelium libere eligendae » a sacerdote celebrante (n. 329 b et c).

D1 = Missae exsequiales (n. 336).

D2 = Missae post acceptum mortis nuntium, vel in ultima sepultura defuncti, vel in primo anniversario die (n. 337).

D3 = Missae « cotidianae » (n. 337).

+ = permittitur

— = prohibetur

1. Sollemnitates de praecepto V1 —
D1 —
2. Dominicae Adventus, Quadragesimae et Paschae V1 —
D1 —
3. Triduum paschale et Feria V Hebd. S. V1 —
D1 —
4. Sollemnitates non de praecepto. Comm. omnium fidelium defunctorum V1 —
D1 +
5. Feria IV Cinerum, Feriae II, III, IV Hebd. S. V1 —
D1 +
6. Dies infra octavam Paschae V1 —
D1 +
7. Dominicae temporis Nativitatis et « per annum » V1 +
D1 +
V2 —
D2 —
8. Festa V1 +
D1 +
V2 —
D2 —
9. Feriae Adventus a 17 ad 24 decembris V1 +
D1 +
V2 —
D2 +
10. Dies infra octavam Nativitatis V1 +
D1 +
V2 —
D2 +
11. Feriae Quadragesimae V1 +
D1 +
V2 —
D2 +
12. Memoriae obligatoriae V1 +
D1 +
V2 +
D2 +
13. Feriae Adventus usque ad 16 decembris V1 +
D1 +
V2 +
D2 +
14. Feriae temporis Nativitatis a 2 ianuarii V1 +
D1 +
V2 +
D2 +
15. Feriae temporis paschalis V1 +
D1 +
V2 +
D2 +
16. Feriae « per annum » V1 +
D1 +
V2 +
D2 +
V3 +
D3 +
Notitiae 10 (1974), 146–147, n. 4calendar, christmas, funeral, octave, requiem massPDF of Notitiae 10 (1974), 146–147