Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae facilius aliis locis minime inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique Reverendo domino Danieli Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam domino Ioanni Oliveire dominaeque Cristae Mootz, qui in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvaverunt. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Rev. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Mr. Johan Oliveire and Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses that are associated with the specified tags: http://notitiae.ipsissima-verba.org/tag/sacrarium.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

Quomodo agendum est de ss.mo Sanguine Christi post Communionem forte remanente

Sacra Communione distributa, vinum consecratum forte remanens « statim post Communionem sumi debet neque asservari licet » (Instr. Inaestimabile donum, diei 3 aprilis 1980, n. 14). Institutio Generalis Missalis Romani (2000) rem insuper pluries definit, statuens ut « sacerdos vinum consecratum forte remanens ipse ad altare statim ex integro » consumat (n. 163) vel, ubi adest diaconus, hic calicem fidelibus ministret et dein « statim Christi Sanguinem qui remansit ad altare reverenter consumit, adiuvantibus, si casus fert, aliis diaconis et presbyteris » (n. 182; cf. n. 247). Non licet Sanguis Christi post Missae celebrationem asservari, quapropter « Attendatur [...] ut sola consecretur vini copia ad communionem necessaria » et (Instr. Inaestimabile donum, diei 3 aprilis 1980, n. 14). [sic]

Excipitur tantummodo, iuxta ea quae in Ordine Unctionis Infirmorum eorumque Pastoralis Curae exponuntur, casus Viatici infirmis ministrandi. Quo in casu, nisi infirmus Eucharistiam sub specie panis recipere possit, neque Missa apud ipsum celebretur, Sanguis Christi, modo stricte temporaneo et solummodo ad hoc, in tabernaculo reponatur, donec ad infirmum deferatur (n. 95) . Quo etiam, si, Communione delata, « aliquid pretiossimi Sanguinis remanserit, a ministro sumatur » (ibidem).

Sanguinem Domini nostri Iesu Christi in terram abicere vel etiam in sacrarium domus ecclesiae fundere vel de ipso quovis alio modo, praeter ea qui supra referuntur, disponere gravissimus est abusus et omnino reprobandus. Si quis tanta patret, iuxta canones puniatur. Et insuper ad can. 1367 eiusque interpretationem authenticam (Acta Apostolicae Sedes [sic] 91 (1999) 918) perspiciatur.

Notitiae 36 (2000), 541precious blood, sacrarium, tabernaclePDF of Notitiae 36 (2000), 541