Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae aliis locis modo promptiore haud inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique domino Daniel Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam dominae Crista Mootz, quae in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvavit. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Mr. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses that are associated with the specified tags: http://notitiae.ipsissima-verba.org/tag/subdeacon.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

85. Utrum Episcopus post diaconos assistentes etiam diacono et subdiacono Missae pacem dare possit?

Resp.: Affirmative, si non communicant. Nam osculum pacis diacono et subdiacono datur ab Episcopo ad communionem (cfr. n. 50).

85. Whether the Bishop can give the peace also to the deacon and subdeacon of the Mass after the assistant deacons?

Resp.: In the affirmative, if they do not receive Communion. For the kiss of peace is given to the deacon and subdeacon by the Bishop at Communion (cf. n. 50).

Notitiae 1 (1965), 307, n. 85bishop, deacon, sign of peace, subdeaconPDF of Notitiae 1 (1965), 307

86. Utrum presbyteri ministerio diaconi et subdiaconi in Missa solemni fungentes communicari possint sub utraque specie, etsi Missam iam celebraverint vel celebraturi sint, ex anologia cum norma data in Ritu concelebrationis (n. 15).

Resp.: Negative. Nam lex generalis (CJC, can. 857) de non iteranda s. Communione eodem die vigere pergit. Casus in n. 15 Ritus concelebrationis et in n. 60 Instructionis considerati, habendi sunt ut relaxatio legis quae tantum pro illis casibus expresse determinatis valet.

In caus allato agitur tantum de vero diacono et subdiacono ministerium suum implentibus.

Notitiae 1 (1965), 307, n. 86communion, deacon, subdeaconPDF of Notitiae 1 (1965), 307

9. Quomodo peragenda est Ordinatio subdiaconorum?

Resp.: Cum ritus Ordinationis subdiaconi adhuc recognitus non sit, huius Ordinis collatio conferenda est iuxta ritum in Pontificali Romano exstantem, etiamsi in unica actione liturgica una cum subdiaconis ordinandi sint etiam diaconi et presbyteri. Ergo Ordinatio subdiaconi peragenda est post orationem Missae; Litaniae autem Sanctorum canuntur iuxta novum schema; intimatio, quae habetur in Pontificali Romano ante Ordinationes, omitti potest. Quando in eadem actione liturgica etiam diaconi vel presbyteri ordinantur, « pensum » nocturnum recitandi subdiaconis potest non committi.

Notitiae 5 (1969), 327, n. 9ordination, subdeaconPDF of Notitiae 5 (1969), 327

29. Quaenam germana significatio terminorum « ministri » et « ministri sacri » in n. 27 Institutionis generalis Missalis romani?

Resp.: « Ministri » seu « Ministri sacri » iuxta locutionem n. 27 Institutionis generalis Missalis romani, qui « cum ad presbyterium pervenerint ... altare salutant » et « venerationis significandae causa ipsum altare osculantur ... », sunt revera diaconus et subdiaconus. De ipsis expresse hoc dicitur in nn. 129 et 144 eiusdem Institutionis generalis.

29. What is the proper meaning of the terms « ministers » and « sacred ministers » in n. 27 of the General Instruction of the Roman Missal?

Resp.: « Ministers » or « Sacred ministers » as spoken of in n. 27 of the Institutio generalis Missalis romani, who « when they arrive at the sanctuary ... reverence the altar » and « kiss the altar to show their veneration ... », are in fact the deacon and subdeacon. This is expressly said of them in nn. 129 and 144 of the same Institutio generalis.

Notitiae 6 (1970), 104, n. 29deacon, hermeneutics, ministers, sacred ministers, subdeaconPDF of Notitiae 6 (1970), 104