Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae facilius aliis locis minime inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique Reverendo domino Danieli Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam domino Ioanni Oliveire dominaeque Cristae Mootz, qui in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvaverunt. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Rev. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Mr. Johan Oliveire and Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses that are associated with the specified tags: http://notitiae.ipsissima-verba.org/tag/tabernacle.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

10. Cum celebratur Missa in altari, posito inter altare maius et populum, potestne asservari SS.ma Eucharistia in altari maiore, etsi celebrans terga vertat SS.mae Eucharistiae?

Resp.: Affirmative, dummodo a) spatium vere notabile inter utrumque altare intercedat; b) tabernaculum in altari maiore sit tali altitudine collocatum, ut caput celebrantis, qui stat ad pedes altaris intermedii, superet.

10. When Mass is celebrated on an altar placed between the high altar and the people, can the Most Holy Eucharist be reserved on the high altar, even though the celebrant would turn his back to the Most Holy Eucharist?

Resp.: In the affirmative, as long as a) a truly notable space intervenes between each altar; b) the tabernacle on the high alter is placed up high enough that it rises above the head of the celebrant who stands ad the foot of altar in the middle.

Notitiae 1 (1965), 138, n. 10altar, location, tabernaclePDF of Notitiae 1 (1965), 138

11. Utrum tabernaculum in latere sinistro altaris versus populum poni possit et in alio latere crux vel liber sacrae Scripturae?

Resp. Negative. Attendendum est potius ad art. 95 Instructionis, secundum quem « in casibus peculiaribus ab Ordinario loci probandis » tabernaculum poni potest « etiam in alia ecclesiae parte vere pernobili et rite ornata » v. gr. dextera parte sanctuarii, aut in abside.

11. Whether the tabernacle can be placed on the left side of an altar facing the people and a cross or a book of sacred Scripture on the other side?

Resp. In the negative. Attention should be given, rather, to art. 95 of the Instruction, according to which « in particular cases approved by the Ordinary of the place » the tabernacle can be placed « even in another truly noble and suitably decorated part of the church » e.g., on the right part of the sanctuary or in the apse.

Notitiae 1 (1965), 138–139, n. 11altar, location, tabernaclePDF of Notitiae 1 (1965), 138–139

63. Utrum, si altare maius versus populum exstruitur, ad mentem Constitutionis et n. 95 Instructionis SS.ma Eucharistia asservari conveniat in altari minori ab altari principali distincto?

Resp.: Affirmative.

Notitiae 1 (1965), 251, n. 63altar, tabernacle, versus populumPDF of Notitiae 1 (1965), 251

90. Utrum conopeo tegendum sit tabernaculum in quo reconditur Sanctissimum Sacramentum, quoties idem tabernaculum inveniatur subter baldachinum altaris, velis coloris albi vel coloris convenientis Officio instructum.

Resp.: Negative (SRC, 3 iulii 1965; Prot. n. 33/65).

Notitiae 1 (1965), 308, n. 90tabernacle, veilPDF of Notitiae 1 (1965), 308

1. QUAENAM SUNT DISPOSITIONES QUAE AD CLAVEM TABERNACULI CUSTODIENDAM ATTINENT

Ritus, qui inscribuntur De sacra communionem et de cultu mysterii eucharistici extra Missam, die 21 iunii 1973 promulgati declarant: « Clavis tabernaculi, in quo sanctissima Eucharistia asservatur, diligentissime custodiri debet a sacerdote qui ecclesiae vel oratorii curam habet, vel a ministro extraordinario cui facultas distribuendi sacram communionem data est » (n. 10). Similiter CIC, can. 938, § 5 statuit: « Qui ecclesiae vel oratorii curam habet, prospiciat ut clavis tabernaculi, in quo sanctissima Eucharistia asservatur, diligentissime custodiatur ».

Notitiae 33 (1997), 31, n. 1key, tabernaclePDF of Notitiae 33 (1997), 31

Quomodo agendum est de ss.mo Sanguine Christi post Communionem forte remanente

Sacra Communione distributa, vinum consecratum forte remanens « statim post Communionem sumi debet neque asservari licet » (Instr. Inaestimabile donum, diei 3 aprilis 1980, n. 14). Institutio Generalis Missalis Romani (2000) rem insuper pluries definit, statuens ut « sacerdos vinum consecratum forte remanens ipse ad altare statim ex integro » consumat (n. 163) vel, ubi adest diaconus, hic calicem fidelibus ministret et dein « statim Christi Sanguinem qui remansit ad altare reverenter consumit, adiuvantibus, si casus fert, aliis diaconis et presbyteris » (n. 182; cf. n. 247). Non licet Sanguis Christi post Missae celebrationem asservari, quapropter « Attendatur [...] ut sola consecretur vini copia ad communionem necessaria » et (Instr. Inaestimabile donum, diei 3 aprilis 1980, n. 14). [sic]

Excipitur tantummodo, iuxta ea quae in Ordine Unctionis Infirmorum eorumque Pastoralis Curae exponuntur, casus Viatici infirmis ministrandi. Quo in casu, nisi infirmus Eucharistiam sub specie panis recipere possit, neque Missa apud ipsum celebretur, Sanguis Christi, modo stricte temporaneo et solummodo ad hoc, in tabernaculo reponatur, donec ad infirmum deferatur (n. 95) . Quo etiam, si, Communione delata, « aliquid pretiossimi Sanguinis remanserit, a ministro sumatur » (ibidem).

Sanguinem Domini nostri Iesu Christi in terram abicere vel etiam in sacrarium domus ecclesiae fundere vel de ipso quovis alio modo, praeter ea qui supra referuntur, disponere gravissimus est abusus et omnino reprobandus. Si quis tanta patret, iuxta canones puniatur. Et insuper ad can. 1367 eiusque interpretationem authenticam (Acta Apostolicae Sedes [sic] 91 (1999) 918) perspiciatur.

Notitiae 36 (2000), 541precious blood, sacrarium, tabernaclePDF of Notitiae 36 (2000), 541

An non liceat tabernaculum, quo Ss.mum Sacramentum asservatur, e vitro conficere

℟. Negative.

Vitrum ex natura sua simul transparens et fragile, immo comminuibile est. Attamen, normae vigentes de tabernaculo statuuntur, non solum ut idem collocetur pro « cuiusque ecclesiae structura et iuxta legitimas locorum consuetudines, [...] in parte ecclesiae pernobili, insigni, conspicua, decore ornata, et ad orationem apta » (Institutio Generalis Missalis Romani [2000], n. 314; cf. Codex Iuris Canonici, can. 938 § 2; cf. S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, n. 54; Instr. Inter Oecumenici, n. 95), sed etiam ut « sit inamovibile, materia solida atque inviolabili, non transparenti confectum » (Institutio Generalis Missalis Romani [2000], n. 315; cf. Codex Iuris Canonici, can. 938 § 3; cf. S. Congr. pro Sacram. et Cult. Div, Instr. Inaestimabile donum, n. 25; Instr. Eucharisticum mysterium, n. 52; Instr. Inter Oecumenici, n. 95; S. Congr. de Sacramentis, Instr. Nullo umquam tempore, diei 28 maii 1938, n. 4: A.A.S. 30 [1938] pp. 199-200; Rituale Romanum, De sacra Communione et de cultu mysterii eucharistici extra Missam, editio typica 1973, nn. 10-11).

Necessaria haec inviolabilitas e fide christiana exoritur, quemadmodum reverentia erga Corpus Domini habenda requirit, ut « quam maxime periculum profanationis » sacrarum specierum eucharisticarum vitetur (ibidem). Quapropter Concilium Vaticanum II decrevit, ut leges ecclesiasticae de tabernaculi securitate perinde ac de nobilitate et dispositione eius tractantes recognoscerentur (Sacrosanctum Concilium, n. 128). Nostris vero diebus, non raro, quod valde dolendum, tabernacula violantur, ita ut « optimum sane consilium foret si tabernaculum sit vera arca ferrea, quam vocant vulgo cassaforte, coffre-fort cum clave » (Instr. Nullo umquam tempore, n. 4).

Tum ex natura liturgicae celebrationis tum ex nexu asservationis Ss.mae Eucharistiae cum Missae celebratione, ne materia transparens in tabernaculo conficiendo sit sumenda, consequitur. « Ratione » enim « signi magis congruit », ut in Missae celebratione « praesentia eucharistica Christi, quae fructus est consecrationis et ut talis apparere debet », ita adsit, ut a fidelibus videri nequeat (cf. S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, n. 55; cf. etiam, Institutio Generalis Missalis Romani [2000], n. 315). Igitur, etiam prohibetur « celebratio Missae perdurante expositione Ss.mi Sacramenti, in eadem aula ecclesiae ». Nam « celebratio mysterii eucharistici modo perfectiore includit illam communionem internam ad quam expositio intendit fideles adducere, et ideo tali subsidio non indiget » (ibidem, n. 61). Insuper, attendendum est Ecclesiae traditionem requirere, ut, praeterquam in celebratione Missae et in sacra Communione infirmis extra Missam distribuenda, sacra species eucharistica oculis hominum in illis tantum temporibus exponatur, quibus ei peculiaris honor et cultus adorationis tribui potest.

Notitiae 37 (2001), 18–19glass, tabernaclePDF of Notitiae 37 (2001), 18–19