Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae aliis locis modo promptiore haud inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique domino Daniel Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam dominae Crista Mootz, quae in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvavit. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Mr. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses that are associated with the specified tags: http://notitiae.ipsissima-verba.org/tag/vernacular.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

22. Utrum liceat dicere praefationem lingua vernacula, cum dialogus ante, et Sanctus post praefationem certo dici possint in lingua populari?

Resp.: Ex recenti concessione (27 aprilis 1965) Apostolicae Sedis, iuxta n. 58 Instructionis, competens auctoritas territorialis ecclesiastica permittere potest usum linguae vernaculae in praefationibus, interpretatione populari a « Consilio » confirmata.

22. Whether it is permitted to say the preface in the vernacular language, since the dialogue before and the Sanctus after the preface can certainly be said in the language of the people?

Resp.: By a recent concession (27 aprilis 1965) of the Apostolic See, according to n. 58 of the Instruction, the competent territorial ecclesiastical authority can permit the use of the vernacular language in prefaces, using a translation confirmed by the « Consilium ».

Notitiae 1 (1965), 140, n. 22preface, vernacularPDF of Notitiae 1 (1965), 140

41. Dicitur « in Missis sive in cantu sive lectis, quae cum populo celebrantur, competens auctoritas... linguam vernaculam admittere potest ». Et in decreto pro quadam natione dicitur « In Missis quae cum fidelium concursu celebrantur ».

Cum populo videtur innuere ad assistentiam actuosam participantium; dum concursus fidelium haberi potest etiam absque actuosa participatione. Estne hic ultimus casus ratio sufficiens ad adhibendam linguam vernaculam?

Resp.: Certissime. Immo, a fortiori, cum passiva adsistentia etiam ex hoc capite pendet quod fideles nihil intelligunt, neque de verbis quae proferuntur ad altare. De cetero expressiones cum populo vel concursu populi idem sonant.

41. It say « in sung Masses or Missae lectae which are celebrated with the people, the competent authority... can allow the vernacular language ». And in a decree for a certain nation it says « In Masses which are celebrated with the presence of the faithful ».

With the people seems to imply the active assistance of the participants; while the presence of the faithful can be had even without active participation. Is this last case a sufficient reason to employ the vernacular language?

Resp.: Most certainly. Rather, even more so, since passive assistance also depends on this point, that the faithful do not understand anything of the words which are spoken at the altar. As for the rest, the expressions with the people and the presence of the people are spoken of as the same thing.

Notitiae 1 (1965), 185–186, n. 41participatio actuosa, vernacularPDF of Notitiae 1 (1965), 185–186

De « interpretationibus ».

In « Ordinario Missae » sicut in tota liturgia, inveniuntur aliquando formulae mixtae in persona plurali et in persona singulari. Haec varietas explicatur sive ex rationibus historicis, sive ex eo quod formulae sunt textus biblici, qui nequeunt mutari. Cum tales textus momentum habeant pro tota Ecclesia, et non tantum pro una alterave regione, instauratio generalis statuet an mutandi, substituendi vel omittendi sint, vel quaenam et quonam modo mutationes sint faciendae. Pro momento textus receptus fideliter tenendus et in linguas vernaculas vertendus est. Ita, exmpli gratia, textus biblici: « Ad Deum qui laetificat iuventutem meam », et « Domine, exaudi orationem meam » haud verti possunt quasi dicerent: « iuventutem nostram, orationem nostram ».

Idem dicendum de verbo Credo, quod nullo modo lingua vulgari reddi potest, quasi legeretur Credimus: esset mutatio conceptualis de qua iudicare et statuere debet « Consilium ».

Haec suo tempore communicata sunt officiis, quorum directe intererat. Cum admiratione proinde legitur in Hodie, Boletín del Secretariado Nacional de Liturgia (Hispania), a. IV, 1965, num. 17, p. 70, "Creemos: Solicitudines en este sentido ya han sido elevadas ante el « Consilium »"; et in Nota 1: " Aunque posteriormente el « Consilium » ha enmendado el singular alguna traducción de otra lengua, la castellana conserva el plural ". « Consilium » nullam aliam interpretationem emendavit, quia nulla alia lingua emendatione egebat.

Notitiae 1 (1965), 190translation, vernacularPDF of Notitiae 1 (1965), 190

99. Utrum liceat ex arbitrio immutationes inducere in textibus liturgicis lingua vulgari exaratis et a competenti Auctoritate approbatis?

Resp. 1. Iuxta Constitutionem de sacra Liturgia, moderatio liturgiae pertinet uince [sic] ad Apostolicam Sedem et, ad normam iuris, ad Episcopum et ad territoriales Episcoporum Coetus. « Nemo omnino alius, etiamsi sit sacerdos, quidquam suo marte in liturgia addat, demat aut mutet » (Const. de sacra Liturgia, art. 22, 1-3).

2. Competentis auctoritatis territorialis est decernere circa usum et modum admittendi linguam vernaculam in liturgia et textus in linguam vernaculam conversos approbare (Const., art. 36, 3-4; Instructio, 26 sept. 1964, nn. 23-31).

3. Recolenda insuper verba Summi Pontificis Pauli VI ad participantes Conventum de popularibus interpretationibus textuum liturgicorum, die 10 novembris 1965: « Est demum animadvertendum textus liturgicos, a competenti auctoritate approbatos et ab Apostolica Sede confirmatos, tales esse, ut religiose debeant servari. Nemini ergo licet eos ad suum arbitrium mutare, minuere, ampliare, omittere ... Ea quae legitime sunt constituta, iam vim habent legum ecclesiasticarum, quibus e conscientiae officio omnes obsequi debent; idque vel magis, cum de legibus agatur, quibus actio omnium sanctissima regitur » (AAS 57 [1965] 969-970).

Notitiae 2 (1966), 289, n. 99adaptation, authority, vernacularPDF of Notitiae 2 (1966), 289

100. Utrum liceat lingua vernacula recitare partes Officii divini, a Communitate religiosa celebrati, quas religiosi laici participant?

Resp Instructio « In edicendis normis » statuit: « Communitates religiosae clericales choro haud obligatae eas divini Officii partes lingua vernacula in communi persolvere possunt quas, vi Constitutionum, etiam religiosi laici participare tenentur » (n. 4).

Duplex casus dari potest:
1. Quando religiosi laici expresse obligantur, vi Constitutionum, ad Officium divinum.
2. Cum aliquae Horae divini Officii locum tenent aliarum preum a Constitutionibus praescriptarum, quas religiosi laici participare debent.

Nam Constitutiones Familiarum religiosarum quasdam preces quandoque praescribunt, ab omnibus sodalibus, clericis et laicis, in communi recitandis, certis horis diei, v. g. mane, meridie, vespere. Nunc autem, in quibusdam illarum Communitatum, decreto superiorum, loco precum a Constitutionibus imperatarum, Laudes, Vesperae aut Completorium, tamquam preces matutinae et vespertinae pro omnibus praescribuntur. Hoc in casu si religiosi laici celebrationem communem participant, lingua vernacula adhiberi potest (cf. Notitiae, 2 [1966] 90 b). Semper tamen requiritur ut textus a competenti Auctoritate territoriali approbatus sit.

Notitiae 2 (1966), 289–290, n. 100divine office, religious community, vernacularPDF of Notitiae 2 (1966), 289–290

28. In quibusdam versionibus popularibus formulae consecrationis vini in Missa, verba « pro multis » sic vertuntur: anglice for all men; hispanice por todos; italice per tutti.
Quaeritur:

a) an adsit et quaenam sit ratio sufficiens pro hac variatione inducenda?

b) an doctrina tradita circa hanc rem in « Catechismo Romano ex Decreto Concilii Tridentini iussu S. Pii V edito » habenda sit ut superata?

c) an etiam minus aptae tenendae sint omnes versiones huius supradicti biblici textus?

d) an re vera in approbatione danda huic vernaculari variationi in textu liturgico aliquid minus rectum irrepserit, quod correctionem seu emendationem expostulet?

Resp.: Variatio de qua supra plene iustificatur:

a) secundum exegetas verbum aramicum, quod lingua latina versum est « pro multis », significationem habet « pro omnibus »: multitudo pro qua Christus mortuus est, sine ulla limitatione est, quod idem valet ac dicere: Christus pro omnibus mortuus est. Illud S. Augustini meminisse iuvabit: « Videte quid dederit, et invenietis quid emerit. Sanguis Christi pretium est. Tanti quid valet? Quid, nisi totus orbis? Quid, nisi omnes gentes? Valde ingrati sunt pretio suo, aut multum superb sunt qui dicunt, aut illud tam parum esse ut solum Afros emerit, aut se tam magnos esse pro quibus solis illud sit datum » (Enarr. in Ps. 95, n. 5).

b) nullo modo habenda est ut superata doctrina « Catechismi Romani »: distinctio circa mortem Christi sufficientem pro omnibus, efficacem solum pro multis, valorem suum retinet.

c) in adprobatione data huic vernaculari variationi in textu liturgico nihil minus rectum irrepsit, quod correctionem seu emendationem expostulet.

28. In certain vernacular translations of the formula of consecration of the wine at Mass, the words « pro multis » are translated thus: in English for all men; in Spanish por todos; in Italian per tutti.
It is asked:

a) whether there is and what is the sufficient reason for introducing this variation?

b) whether the doctrine handed on regarding this matter in the « Roman Catechism by Decree of the Council of Trent and issued with the authority of St. Pius V » should be regarded as superseded?

c) whether all the translations of this aforementioned biblical text should be regarded as less suitable?

d) or whether, in truth, in granting approval to this vernacular variation in the liturgical text, something incorrect has slipped in which warrants correction or emendation?

Resp.: The variation described above is fully justified:

a) according to the exegetes, the Aramaic word which was translated into Latin as « pro multis », has the significance of « for all »: the multitude for which Christ died is without any limitation, which has the same force as to say: Christ died for all. It will help to remember what St. Augustine said: « See what he has given and you will find what he has bought. The price is the Blood of Christ. How much is it worth? What, if not the whole world? What, if not all nations? They are very ungrateful for this price or very proud who say that it is so small as to buy only Africans or to claim that they are so great that it was given for them alone » (Enarr. in Ps. 95, n. 5).

b) in no way is the doctrine handed on in the « Catechismus Romanus » to be regarded as superseded: the distinction about the death of Christ as sufficient for all but only efficacious for many retains its value.

c) in giving approval to this vernacular variation in this liturgical text, nothing incorrect has slipped in which requires correction or emendation.

Notitiae 6 (1970), 39–40, n. 28consecration, pro multis, translation, vernacularPDF of Notitiae 6 (1970), 39–40

31. Quinam sunt casus, a lege praevisi, in quibus lingua latina adhiberi potest in Missa, quae concurrente populo celebratur?

Resp.: Hi casus praevisi et statuti sunt ab Ordinariis locorum pro ipsorum dioecesibus et aliquibus in circumstantiis. Vicariatus almae urbis, verbi gratia, statuit ut, pro bono spirituali peregrinorum, aliquae Missae, certis in ecclesiis, lingua latina celebrentur.

Notitiae 6 (1970), 104, n. 31latin, vernacularPDF of Notitiae 6 (1970), 104
This entry is very long. Click here to read it on its own page.Notitiae 37 (2001), 521–526liturgiam authenticam, nova vulgata, translation, vernacularPDF of Notitiae 37 (2001), 521–526