Thesaurus responsorum ex « Notitiae » - Notitiae Response Database
[Part of Ipsissima-Verba]

Hoc in situ interretiali ordinantur responsiones, explanationes, et decreta ex « Notitiae » aliisque interdum fontibus (ut AAS) desumpta, quae facilius aliis locis minime inveniuntur. Finis est praestare textum originalem, versionem anglicam, et exemplar PDF paginarum pertinentium ex « Notitiae » vel alio fonte. Presens igitur labor opusculum « Ordo Missae locis correspondentibus illustratus » aliquatenus extendit. Est enim labor imperfectus quem, cum operae mihi est, suscipio. Denique Reverendo domino Danieli Gill, domino Radosław Gosiewski, et domino Abram Córdova y Muenzberg, qui nonnullas ex responsionibus transcripserunt, gratias refero, item etiam domino Ioanni Oliveire dominaeque Cristae Mootz, qui in linguam anglicam responsiones quasdam verteri adiuvaverunt. Exemplaria PDF exstant etiam textuum nondum transcriptorum. This website organizes responses, explanations, and decrees from Notitiae and sometimes from other sources (such as AAS) that are not readily available in other places. The goal is to provide the original text, an English translation, and a PDF scan of the relevant pages from Notitiae or other source. In some ways, the project is a further development of my Cross-Referenced Ordo Missae. This is an ongoing prject which I work on in my spare time. I am also grateful for the help of Rev. Daniel Gill, Mr. Radosław Gosiewski, and Mr. Abram Córdova y Muenzberg in transcribing some of these responses and also to Mr. Johan Oliveire and Miss Crista Mootz for helping to translate certain responses into English. PDFs are available even for texts that have not yet been transcribed.
Fac Patrem Dylanum Schrader certiorem si habes proposita vel corrigenda. Contact Father Dylan Schrader with suggestions and corrections.
N.B. In « Notitiae » 1 (1965) et 2 (1966), supra responsa, invenitur monitio: Solutio quae proponitur nullam induit vestem officialem. Solummodo habet valorem orientativum: solutiones enim ex officio publici iuris fient, si casus fert, a competenti Auctoritate in « Acta Apostolicae Sedis ». N.B. In Notitiae 1 (1965) and 2 (1966), this notice appears above the responses: The solution which is proposed takes on no official character. It has only an orientative force; solutions will be published officially, if the case warrants, by the competent Authority in « Acta Apostolicae Sedis ».

The responses below have been filtered. Show all responses instead.

Use this link to display only the responses that are associated with the specified tags: http://notitiae.ipsissima-verba.org/tag/vigil.

TextUnofficial English TranslationCitationTagsPDF of the original document

Instructio Eucharisticum mysterium, n. 28 statuit: « Sicubi ex concessione Apostolicae Sedis permittitur ut vespere sabbati praecedentis satisfieri possit praecepto de Missa participanda die dominica ... celebretur Missa sicut in Calendario pro die dominica assignatur, homilia et oratione fidelium minime exclusis.

Quae omnia dicenda sunt etiam de Missa quae, eadem de causa, ad vesperam pridie diei festi de praecepto alicubi celebrari permittitur ».

Haec est norma generalis. Dubium tamen exurgit quando quaedam sollemnitas de praecepto sabbato vel feria II occurrit. Nam vespere primi diei festivi (sabbato vel dominica) occurrentia habetur inter duos dies liturgicos quia « celebratio dominicae et sollemnitatum incipit iam vespere diei praecedentis » (cf. Normae universales de anno liturgico et de calendario, n. 3), et in eadem celebratione alli conveniunt fideles ad satisfaciendum praecepto de die currenti et alii de die sequenti. Ita, v. gr. evenire potest ut vespere dominicae IV Adventus, quando haec incidit die 24 decembris, insimul habeatur Missa vespertina dominicae et Vigiliae Nativitatis Domini. Eodem modo, quando Nativitas Domini sabbato incidit, vespere concurrentia habetur inter Missam Nativitatis et Missam anticipatam de Sacra Familia.

Hi et similes casus solvi non possunt per normam universalem, quia necessitates pastorales et consuetudine [sic] fidelium diversae inveniuntur.

Quapropter sequentes indicationes dari possunt:

1. Principium generale pro celebratione Missae festivae diei de praecepto anticipatae vespere diei antecedentis illud est quod invenitur in n. 28 Instructionis Eucharisticum mysterium.

2. In casu occurrentiae inter dominicam et sollemnitatem, integritas celebrationis totius diei liturgici generatim melius obtineri potest applicando celebrationi Missae vespertinae ea quae statuuntur pro Vesperis, scilicet: « Si eodem die celebrandae sint vesperae Officii currentis et I Vesperae diei sequentis, praevalent vesperae celebrationis quae in tabula dierum liturgicorum superiorem obtinent locum; in casu autem paritatis vesperae diei currentis » (cf. Normae universales de anno liturgico et de calendario, n. 61).

3. In Vigilia sollemnitatum in quibus peculiaris Missa vigiliae habetur (Nativitas Domini, Nativitas S. Ioannis Baptistae, SS. Petrus et Paulus, Assumptio B. Mariae V.), haec dicatur etiamsi die dominica incidat.

4. Attentis adiunctis naturae pastoralis, praxis sequenda in ambitu dioecesano indicetur initio anni ab Ordinario loci in Calendario liturgico proprio, etiam si casus fert derogando iis quae supra dicta sunt, cum, ob rationes pastorales, praeferenda videtur celebratio unius alteriusve Missae.

Notitiae 10 (1974), 222–223anticipatory mass, calendar, vigilPDF of Notitiae 10 (1974), 222–223