Utrum in Missae celebratione christifidelibus genuflectendum sit tempore consecrationis?
Etiamsi Conferentiae Episcoporum est gestus et corporis habitus in Ordine Missae romanae descriptos ingenio populorum aptare (cf. Sacrosanctum Concilium , n. 39), ad hanc quaestionem solvendam serventur dispositiones forte a competenti auctoritate datae, cf. Institutio Generalis Missalis Romani quae in numero 21 regulas simplicissimas dat: « Genuflectant vero [fideles], nisi ob angustiam loci vel frequentiorem numerum adstantium aliasve rationabiles causas impediantur, ad consecrationem ». Practice, fideles genuflexi manent ab epiclesi ante consecrationem usque ad acclamationem post consecrationem.
Contingit tamen certis in ecclesiis sublata sunt genuflexoria, quapropter fideles tantum stare vel sedere possunt, non sine detrimento reverentiae et adorationis Eucharistiae debitae. Nihil impedit quominus fideles genuflexi maneant humi ad suam adorationem manifestandam, quantumvis res incommoda inveniatur. In casibus, in quibus rationabiles causae genuflectionem impediunt, inclinatio corporis et modus digne sese gerendi, signa erunt reverentiae et adorationis manifestandae tempore consecrationis.
Ea quae supra definiuntur minime supervacanea censenda sunt, quia eo tendunt, ut unitas sese gerendi habeatur in coetu qui Eucharistiam celebrat, et ideo manifestetur unitas in fide et in cultu communitatis. Videntur saepe fideles post consecrationem corporis habitu diverso quasi oblivisci se esse participes Liturgiae Ecclesiae, quae est summa actio communitatis, et non tempus sese alienandi in actionem devotionis privatae. Quaod etiam expresse et accurate definitur in Can. 837, § 1. Actiones liturgicae non sunt actiones privatae, sed celebrationes Ecclesiae ipsius, quae est « unitatis sacramentum », scilicet plebs sancta sub Episcopis adunata et ordinata; quare ad universum corpus Ecclesiae pertinent illudque manifestant et afficiunt; singula vero membra ipsius attiingunt diverso modo, pro diversitate ordinum, munerum et actualis participationis. § 2. Actiones liturgicae, quatenus suapte natura celebrationem communem secumferant, ubi id fieri potest, cum frequentia et actuosa participatione christifidelium celebrentur.
Notitiae 35 (1999), 41–42consecration , posture Utrum Administrator dioecesanus, qui, sede vacante, dioecesim gubernet, officium habear et ius sacramentum confirmationis conferendi fidelibus illius dioecesis, necnon ipsam facultatem determinatiis presbyteris concedendi.
℟. Cum christifidelibus ius officiumque sit, ut adiumentum ex sacramento confirmationis accipiant (cf. cann. 213; 843 § 1; 890), et Episcopus dioecesanus obligatione teneatur curandi, ut petentibus conferatur (cf. can. 885 §§ 1 et 2), sequitur ut Administrator dioecesanus, cui aequum officium est ac Episcopo dioecesano (cf can. 427 § 1), ipso iure facultatem habeat sacramentum confirmationis conferendi.
Si necessitas id requirat, potest etiam Administrator dioecesanus facultatem concedere determinatis presbyteris, ut hoc sacramentum administrent (cf. cann. 427 § 1; 884 § 1; 885 §§ 1 et 2).
Administrator dioecesanus, facultate confirmationem valide ministrandi gaudet tantummodo in territorio dioecesis suae curae pastorali commisso.
Notitiae 35 (1999), 160confirmation , diocesan administrator Utrum in dioecesibus, ubi valet Communionem distribui in manibus fidelium, liceat sacerdoti sive extraordinariis sacrae communionis ministris obligatione adstringere communicantes, ut hostiam tantummodo in manibus accipiant, non autem super linguam.
℟. Certo patet ex ipsis documentis Sanctae Sedis ut in dioecesibus, ubi panis eucharisticus ponitur in manibus fidelium, integrum tamen eis manet ius super linguam eum recipiendi. Contra normas ideo agunt sive qui communicantes obligatione adstringunt ad sacram communionem tantummodo in manibus recipiendam, sive qui renuunt christifidelibus Communionem in manu recipiendi in dioecesibus, quae hoc indulto gaudent.
Attentis normis de sacra communione distribuenda, peculiari modo curent ministri ordinarii et extraordinarii, ut statim hostia a christifidelibus sumatur, ita ut nemo discedat cum speciebus eucharisticis in manu.
Meminerint tamen omnes saecularem traditionem esse hostiam super linguam accipere. Sacerdos celebrans, si adsit sacrilegii periculum, communionem in manu fidelibus non tradat, eet certiores faciat eos de fundamento huius procedendi modi.
Notitiae 35 (1999), 160–161communion in the hand , communion on the tongue , communion , hermeneutics Prot. N. 1411/99
RESPONSA OFFICIALIA
Post liturgicam instarationem a Concilio Vaticano II statutam, quidam catholicorum fidelium coestus se exprompserunt, fortiter formis praecedentis tradtitionsi liturgicae romanae adhaerentes. Hi coetus – idest qui in plena communione Ecclesiae catholicae et eius Magisterii consitunt – desiderium manifestarunt Missali Romano sic dicto S. Pii V porro utendi. Summus Pontifex Ioannes Paulus II, paterna caritate motus sensui liturgico ac religioso huiusmodi coetuum subveniendi, ipsis uti concessit Missali Romano ed. 1962, Ordinario loci annuente. Ipse Summus Pontifex pariter ab Episcopis poetiit ut libenter ac generose reciperent fideles ritui praeconciliari profunde conexos et, eodem tempore, sincerum manifestantes assensum Ecclesiae Magistrerio ac legitimis Pastoribus oboedientiam. Romani Pontificis desiderium Motu Proprio Ecclesia Dei afflicta (2 iulii 1988: AAS 80 [1988] 1495-1498) enuntiatum est.
Post quaestiones ad hanc Congregationem perventas, relate ad possibilitatem ac impedimenta coniuncta indultui a legitima auctoritate concesso utendi Missali Romano ed. 1962, Pontificio Consilio de Legum Textibus interpretandis ac Pontificia Commissione Ecclesia Dei debite consultis et annuentibus, haec quae sequuntur forma responsionis ad quaestiones propositas communicamus.
1. Sacerdos quidam, sodalis Instituti quod facultate fruitur Missam celebrandi ritu ante instaurationem liturgicam Concilii Vaticani II vigente, potestne libere Missali Romano uti a Summo Pontifice Paulo VI promulgato, cum Sacrificium eucharisticum celebret ad bonum, etsi ad actum, communitatis in qua Missa iuxta huiusmodi Missale celebratur?
Responsum: Affirmative et « ad mentem ». Mens – cum usus Missalis praeconciliaris concessus sit ex indulto – consistit in re quae ius liturgicum non tollit commune Ritui romano, iuxta quem Missale vigens est illud iussu Concilii Vaticani II promulgatum. Immo supradictus sacerdos Missali postconciliari celebrare debet , si forte celebratio locum habeat in communitate quae ritu romano hodierno ititur, ne miratio quoque ac incommodum fidelibus eveniat atque ut ipse praestans sit auxilium pro confratribus presbyteris qui hoc caritatis pastoralis servitium petunt. In communitatibus Missali hodierno assuetis, praecedentis Missalis usus nonnullas gignit difficultates, ex.gr.: Liturgia Verbi discrepantia, varietas in gestibus liturgicis, in modo S. Communionis recipiendae, in ministrorum officiis, etc.
2. Superiores, quacumque dignitare praediti, Institutorum fruentium indultu utendo Missali Romano ed. 1962 ad celebrationem Sacrificii eucharistici, possuntne sacerdotibus eorundem Institutorum usum Missalis Romani postconcilaris prohibere, cum ipsi celebrent ad bonum, etiamsi ad casum, cuiusdam communitatis in qua Missale Romanum vigens usurpatur?
Responsum: Negative , quia Missalis Romani ed. 1962 usus consistuit in indultu ad utilitatem fidelium qui peculiari vinculo annectuntur ritui romano praeconciliairi atque huiusmodi usus imponi nequit communitatibus S.mam Eucharistiam celebrantibus iuxta Missale iussu Concilii Vaticani II renovatum, erga quas, de reliquo, talium Institutorum Superiores nullam habent auctoritatem.
3. Sacerdos quidam, sodalis Instituti quod huiusmodi indultu fruitur, potestne nullo impedimento Missam concelbrare iuxta hodiernum Ordinem Ritus romani?
Responsum: Affermative , quia indultum sacerdotibus non aufert commune ius liturgicum ritus romani celebrandi iuxta Missale Romanum vigens, ideoque non potest nec debet ipsi a Superiore vel ab Ordinario loci concelebrationem prohibi. Laudabile, enim, est ui praedicti sacerdotes libere concelebrent, praesertim in Missa feriae V Hebdomadae Sanctae, Episcopo dioecesano praeside. Quamvis « semper sit cuique sacerdoti facultas Missam singularem celebrandi, non vero eodem tempore in eadem ecclesia, nec feria V in Cena Domini » (cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium , n. 57, § 2, 2), signum communionis, in concelebratione insitum, tam peculiare est quam omitti non debet, nisi gravibus rationibus, in Missa chrismali (cf. ibidem , n. 57, § 1, 1a).
Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 3 mensis iulii 1999.
✠ Georgius A. Card Medina Estévez
Praefectus
✠ Franciscus Pius Tamburrino
Archiepiscopus a Secretis
Notitiae 35 (1999), 307–3091962 missal , ecclesia dei
Utrum in offertorio ad altare ferri possint linteamina eiusdem cum candelabris in processione donorum?
℟ Negative .
Quoad celebrationis praeparationem, iuxta Institutionem Generalem Missalis Romani , n. 79: « Altare una saltem tobalea cooperiatur. Super ipsum vero aut circa ipsum duo saltem, vel etiam quattuor, aut sex, vel, si Episcopus dioecesis celebrat, septem candelabra cum cereis accensis ponantur ». Ex quo deducitur quod haec praeparata minime ad offertorium differenda sunt.
Ad offertorium (cf. n. 49 eiusdem Institutionis ): « Imprimis altare, seu mensa dominica, quae centrum est totius liturgiae eucharisticae, praeparatur, cum corporale, purificatorium. [sic ] Missale et calix, nisi ad abacum paratur, in eo collocantur. Oblationes deinde afferuntur: panis et vinum laudabiliter a fidelibus praesentantur, a sacerdote autem vel a diacono loco opportuno accipiuntur et super altare deponuntur comitantibus formulis statutis ». Notetur hic de tobalea ponenda nihil dicitur.
Animadvertitur in celebratione tantum Feriae VI Hebdomadae Sanctae altare, per exceptionem, sine ornamentis initio celebrationis, sit oportere; cf. Missale Romanum , Feria VI in Passione Domini, n. 2: « Altare omnino nudum sit: sine cruce, sine candelabris, sine tobaleis ». Post adorationem crucis, « super altare extenditur tobalea, et ponitur corporale et liber » (ibidem , n. 21).
Whether at the offertory, the altar linens with candles can be brought to the altar in the procession with the gifts?
℟ In the negative .
With regard to the preparation for the celebration, according to the Instiutio generalis Missalis romani , n. 79: « The altar should be covered with at least one cloth. And upon it or near it at least two, or even four or six, or, if the Bishop of the diocese celebrates, seven candle stands with lit candles should be placed ». From this it can be deduced that these preparations should not be defered to the offertory.
At the offertory (cf. n. 49 of the same Institutio ): « Firstly, the altar, the table of the Lord, which is the center of the whole eucharistic liturgy, is prepared: a corporal, purificator, Missal, and, unless it is prepared at the credence table, the chalice are placed upon it. Then the offerings are brought forward. It is praiseworthy for the bread and wine to be presented by the faithful and received by the priest or by the deacon in an opportune place and placed upon the altar with the accompanying formulas ». It should be noted that nothing is said here about placing the cloth.
We should also pay attention to the fact that in the celebration of Good Friday alone would this be necessary, by way of exception, since the altar would be without decorations from the beginning of the celebration; cf. Missale Romanum , Feria VI in Passione Domini, n. 2: « The altar should be altogether bare: without cross, without candles, without cloths ». After the adoration of the cross, « the cloth is spread upon the altar, and the corporal and book are placed upon it » (ibidem , n. 21).
Notitiae 35 (1999), 456candles , linens , offertory , procession