Text Unofficial English Translation Citation Tags PDF of the original document
1.Quandonam quaedam praefatio habenda est « propria » ?
Resp.: Difficultas venit praesertim ex possibilitate adhibendi precem eucharisticam IV, quae praefationem fixam habet, et ideo statutum est ea uti non licere quando Missa propria praefatione ditatur (n. 322 d ). Cum autem praeter festa, tempora quoque habeantur, et quidem sat longa, in quibus dicitur praefatio de tempore, quaestio exsurgit quo sensu intelligenda sit praefatio « propria ».
Praefatio consideratur « propria » stricto sensu, in Missis quae celebrantur in ipso die festo vel in eius octava . In Proprio de tempore adhibetur praefatio illi respondens sed haec non consideratur stricte propria, et eo durante adhiberi possunt prex eucharistica IV et prex eucharistica II cum sua praefatione.
In Missis autem votivis seligi potest aut praefatio Missae respondens aut praefatio propria alicuius precis eucharisticae.
1.When must a certain Preface be considered « proper » ?
Resp.: The difficulty arises especially from the possibility of using Eucharistic Prayer IV, which has a fixed preface, and thus it has been established that it is not permissible to use it when the Mass has a proper preface (no. 322 d). When, however, besides feasts, we also consider seasons, even lengthy ones, in which the preface of the season is said, the question arises in what sense the preface must be understood as « proper ».
The preface is considered « proper » in the strict sense in Masses which are celebrated on the feast day itself or within its octave . In the Proper of the season, the corresponding preface is used but this is not considered strictly proper, and during it eucharistic prayer IV and eucharistic prayer II may be used with their own preface.
In votive Masses, however, the preface corresponding to the Mass or the proper preface of one of the eucharistic prayers may be selected.
Notitiae 5 (1969): 323, n. 1calendar , preface
2. In feriis temporis Nativitatis et Paschae possunt dici Missae ad diversa vel votivae ?
Resp.: N. 316 Institutionis generalis Missalis Romani loquitur tantum de feriis temporis « per annum », minime vero de feriis temporis Nativitatis et Paschae.
Ex eadem autem Institutione , collata cum Normis de Anno liturgico et de Calendario haec interpretatio erui potest:
1. Missae ad diversa vel votivae prohibentur in sollemnitatibus, in dominicis Adventus, Quadragesimae et Paschae, in feriis IV Cinerum et Hebdomade Sanctae « quae omnibus aliis celebrationibus praeferuntur » (Cf. Normae de Anno liturgico et de Calendario , n. 16).
2. In dominicis, praeter eas quae supra recensitae sunt, in festis, in feriis temporis Adventus a die 17 ad diem 24 decembris et Quadragesimae, hae Missae dici possunt, « occurente aliqua graviore necessitate, de mandato vel licentia Ordinarii loci » (Cf. Inst. gen. , n. 332).
3. In feriis temporis Adventus, usque ad diem 16 decembris inclusive, tempore Nativitatis, a die 2 ianuarii ad sabbatum post Epiphaniam, tempore paschali, a feria II post octavam Paschae ad sabbatum ante Pentecostem et in memoriis obligatoriis, « in Missis cum populo si qua vera necessitas id postulet », potest dici Missa huic mecessitati respondens, « de iudicio rectoris ecclesiae vel ipsius sacerdotis celebrantis » (Cf. Inst. gen. , n. 333). Nevessitas intellegenda est ratione pastorali, v. gr., si frequens populus occurrit pro aliqua celebratione, uti, aliquibus in locis, prima feria VI mensis.
Extra hos casus Missae ad diversa vel votivae non permittuntur. Nam Officium de feria, his temporibus quadam praeeminentia gaudet, ut mysterium salutis debito modo recolatur super cetera alia festa vel commemorationes (Cf. Const. de sacra Litugia, n. 108). Hoc valet praesertim pro quinquaginta diebus a dominica Resurrectionis ad Pentecosten, quae celebrantur « sicut unus dies festus, immo magna dominica » (Cf. Normae de Anno liturgico et de Calendario , n. 22).
4. Tempore « per annum », quando fit officium de feria vel occurat memoria ad libitum, licet celebrare quamlibet Missam ad diversa vel votivam.
5. Eadem ratione ordinandae sunt Missae defuntorum, scilicet: a ) Missa exsequialis dici potest omnibus diebus, exceptis Triduo sacro, dominicis Adventus, Quadragesimae et Paschae, atque sollemnitatibus. b ) Missa defunctorum post acceptum nuntium mortis, in ultima sepultura defuncti, vel in primo anniversario die, ut in n. 3 et 4 (Cf. Inst. gen. , n. 337). c ) Missae cotidianae in feriis temporis per annum et quando occurrat memoria ad libitum, ut in n. 4.
Notitiae 5 (1969): 323–324, n. 2calendar , votive mass
5. Utrum celebrandae sint I Vesperae festorum Sanctae Familiae et Baptismatis Domini ?
Resp.: Negative . (cf. Normae de Anno lit. et de Cal. n. 13). Nam, uti apparet ex tabula praecedentiae (ibid ., n. 59, 6), Dominicae temporis Nativitatis eaquantur dominicis per annum, et festa Domini quae in eis occurrunt, I Vesperas habent.
[Nota: In Notitiis 5 (1969), 403 praesens responsio corrigitur: In n. 47 Notitiae , iulio-augusto 1969, p. 325, ad responsionem n. 5, loco Negative scribendum erat affirmative , uti patet e contextu totius responsionis. ]
Notitiae 5 (1969): 325, n. 5baptism of the lord , calendar , holy family , vespers
6. Quae Missa celebranda est dominica II post Nativitatem ?
Resp.: Missa quam dabit Missale Romanum instauratum; secus Missa quae in hodierno Missali habetur pro dominica post Nativitatem
Notitiae 5 (1969): 325, n. 6calendar , christmas
7. Abolita Vigilia Ascensionis , quaenam sunt Missa et officium huius diei ?
Resp.: Missa dicitur de dominica praecedenti et Officium, pro anno 1970, ut in Breviario, scilicet de Vigilia.
Notitiae 5 (1969): 325, n. 7ascension , calendar
8. Quomodo ordinanda est celebratio Missae et Officii divini in regionibus ubi sollemnitates Epiphaniae et Ascensionis Domini ac Corporis Christi in dominicam transferuntur ?
Resp.: Attenta declaratione anno praeterito facta a Sacra Congregatione Rituum (Cf. Notitiae , vol. IV, 1968, p. 279), adveniente anno 1970, ubi supradictae sollemnitates in dominicam transferuntur, celebrentur secundum Calendarium quod sequitur:
Die 4 ianuarii, Dominica: in Epiphania Domini , Sollemnitas (I Cl).
Die 5 ianuarii, feria II: De ea
Die 6 ianuarii, feria III: De ea
Die 11 ianuarii: Dominica: Festum Baptismatis Domini Festum (II cl.).
Die 12 ianuarii, feria II: De ea (Hebdomada I post Epiphaniam, I per annum).
Lectiones e Sacra Scriptura pro diebus 5 et 6 ianuarii sumuntur respective quae in Breviario Romano assignantur diei 4 (die 5) et 5 (die 6) ianuarii, cum responsoriis et antiphonis ad Benedictus et ad Magnificat e diebus 11 et 12 ianuarii.
In festo Baptismatis Domini, Lectiones e Sacra Scriptura in I Nocturno sumuntur e die 12 ianuarii.
Diebus 12 et 13 ianuarii fit Officium de feria hebdomadae I per annum, cum responsoriis assignatis pro diebus post die 13 ianuarii.
Die 6 maii, feria IV, de ea
Die 7 maii, feria V, de ea. Ad libitum S. Stanislai Ep. et Martyris .
Die 8 maii, feria VI, de ea
Die 9 maii, Sabbato: S. Gregorii Nazianzeni, Ep et Eccl. doct. Memoria (III cl.)
Die 10 maii, Dominica: In Ascensione Domini , Sollemnitas (I cl.)
Lectiones e Sacra Scriptura pro diebus 6, 7, 8 et 9 maii sumuntur respective quae in Breviario assignantur feriae VI (die 6), sabbato (die 7), dominicae post festum Ascensionis (die 8), cum responsoriis hebdomadae praecedentis. Die 6 maii antiphonae ad Benedictus et ad Magnificat sumuntur e dominica praecedenti. Die autem 9, pro anno 1970, ad Matutinum leguntur Lectiones Vigiliae Ascensionis et lectio agiographica de S. Gregorio Nazianzeno.
Die 28 maii, feria V, de ea. Ad libitum S. Augustini Cantuariensis, Episcopi .
Die 29 maii, feria VI, de ea. Ad libitum S. Mariae Magdalenae de Pazzi, virginis .
Die 30 maii, sabbato, de eo. Ad libitum S. Mariae in Sabbato .
Die 31 maii, Dominica: SS.mi Corporis Christi , Sollemnitas (I cl.)
Lectiones e Sacra Scriptura cum suis responsoriis, pro diebus 28, 29, 30 maii sumuntur respective quae in Breviario Romano assignantur feriae VI (die 28), sabbato post dominicam I post Pentecosten (die 29), et dominicae III post Pentecosten (die 30).
Notitiae 5 (1969): 326–327, n. 8ascension , calendar , corpus christi , epiphany
16. Utrum anniversarium Dedicationis ecclesiae et sollemnitas patroni aut tituli ecclesiae in dominicam transferri possint?
Resp.: Affirmative , si agitur de dominica per annum vel temporis Nativitatis et de anniversario Dedicationis ecclesiae propriae vel de patrono principali loco aut de titolo [sic ] ecclesiae propriae , quae celebrantur tanquam sollemnitates. De his celebrationibus dici possunt omnes Missae, quae concurrente populo celebrantur (cf. « Normae de Anno lit. et de Cal. », n. 58).
Negative . Si translatio facienda est in dominicas Adventus, Quadragesimae et paschae, vel in dominicas in quibus occurrat aliqua sollemnitas Domini, B. Mariae Virginis et Sanctorum in calendario generali inscripta, vel si agitur de anniversario dedicationis ecclesiae Cathedralis , de patrono regionis vel nationis, de patrono secundario.
Notitiae 5 (1969): 404, n. 16anniversary of the dedication of a church , calendar
17. Utrum Missae votivae de Iesu Christo Summo et Aeterno Sacerdote, de SS.mo Corde Iesu et de Corde Immaculato B. M. V., celebrari possint respective prima feria V, VI, et primo sabbato mensis, etsi occurrat memoria obligatoria?
Resp.: Possunt celebrari ad normam n. 333 Institutionis generalis Missalis romani « si qua vera necessitas id postulet in celebratione cum populo ». Vera necessitas iudicatur prae oculis habendo sensibilitatem et devotionem fidelium.
Notitiae 5 (1969): 404, n. 17calendar , votive mass
18. Utrum mutandi sint tituli ecclesiae qui aliquam difficultatem historicam praebent aut qui in Calendario generali amplius non habentur?
Resp.: Negative . Unaquaeque ecclesia suum titulum servat et festum proprii titularis celebrat, etsi amplius non consideratur in Calendario generali. Quando examen instituetur pro revisione Calendariorum propriorum, tunc forsan denuo quaestio moveri posset attentis non solum critica historica, sed etiam rationibus ordinis pastoralis et spiritualis fidelium.
Notitiae 5 (1969): 404, n. 18calendar , titles of churches
19. Utrum in sollemnitatibus quae tempore Adventus et Quadragesimae occurrunt facienda sit commemoratio feriae?
Resp.: Negative . Nulla fit commemoratio neque in Missa neque in Officio.
Notitiae 5 (1969): 405, n. 19calendar , commemoration
20. Quid faciendum pro Rogationibus et Quattuor Temporibus?
Resp.: Standum est ad ordinationes Conferentiarum Episcopalium aut singulorum Episcoporum sive quoad tempus sive quoad modum. Diebus quibus antea habebantur rogationes vel quattuor tempora Missa et Officium fiunt de feria aut de sanctis. Episcopus autem vel Conferentia Episcopalis praecipere valent illis diebus peculiares celebrationes quae diversae esse possunt, v. gr. ruri vel in civitatibus, et quae varia themata attingere possunt, fructus terrae, pacem, unitatem Ecclesiae, propogationem fidei, etc. Hoc in casu dicitur Missa votiva apta.
Notitiae 5 (1969): 405, n. 20calendar , ember days , rogation days 38. Num Missae pro defunctis, de quibus in n. 337 a Inst. gen., celebrari possint etiam in feriis Quadragesimae?
Resp. Affirmative . Nam Missae defunctorum, de quibus in supradicto numero (post acceptum mortis nuntium, vel in ultima sepultura defuncti, vel in primo anniversario die), possunt celebrari in omnibus feriis, exceptis tantummodo Feria IV Cinerum et feriis Hebdomadae sanctae.
38. Whether the Masses for the dead dealt with in n. 337 of the General Instruction, may also be celebrated on the weekdays of Lent?
Resp. In the affirmative . For the Masses of the dead, dealt with in the aforementioned number (after receiving notice of death, or in the final burial of the deceased, or on the first anniversary) may be celebrated on all weekdays, with only the exception of Ash Wednesday and the weekdays of Holy Week.
Notitiae 6 (1970): 264, n. 38calendar , lent , requiem mass
44. Quomodo transferendae sunt sollemnitates quae impediuntur die liturgico qui praecedentia gaudet?
Generatim sollemnitates, quae impediuntur, ad proximiorem diem transferuntur (cf. Normae de Anno liturgico et de Calendario n. 60). Attamen sollemnitates quae in dominicis Adventus et Quadragesimae forte incidant ad diem sequentem aliquando nequeunt, v. g. cum Sollemnitas S. Ioseph vel Annuntiationis Domini, dominica in Psalmis [sic ] de passione Domini occurrant, et celebrari deberent post duas hebdomadas. Ideo ad difficultates minuendas, n. 5 supradictarum normarum statuit ut in his temporibus sollemnitates forte die dominica occurrentes, sabbato praecedenti, de more, celebrentur. Si autem sabbatum liber [sic ] non sit a celebrationibus sub nn. 1-8 in tabula praecedentiae recensitis, tunc servari potest principium generale, n. 60.
Notitiae 6 (1970): 405, n. 44calendar , solemnity Normae universales de anno liturgico et de calendario Conferentiis Episcopalibus committunt munus ordinandi celebrationem Rogationum et Quattuor anni Temporibus, « attentis necessitatibus localibus » et Missam pro singulis celebrationibus eligendo « inter votivas, quae sit magis accommodata supplicationum proposito » (cfr. nn. 45-47). Quaedam Conferentiae opportunas normas dederunt, quaedam vero nihil statuerunt. Opportunum est hoc punctum magnae utilitatis pastoralis in mentem revocare ut ab omnibus aliquid fiat.
Ad modum exempli referimus ea quae proposita sunt pro regionibus Italiae Emilia-Flaminia, in Direttorio e Calendario liturgico 1972-1973, p. 103 .
« Si suggeriscono alcune intenzioni, che meglio corrispondono ai tempi stagionali o liturgici: alla preghiera concorde infatti è legata la promessa del Signore (Mt. 18, 19 ).
a) Nella settimana precedente l'Avvento:
— per la semina dei campi (III, 26)
— per i profughi e gli esuli (III, 29)
— per i prigionieri (III, 31)
— per gli oppressi (III, 30)
— per i cristiani perseguitati (I, 15)
— per il progresso dei popoli (II, 21)
— per la promozione della pace e della giustizia (II, 22)
b) Nella settimana precedente la Quaresima (carnevale ):
— per la patria e la città (II, 17)
— per i governanti (2 Messe) (II, 18-19)
— per la santificatizione del lavoro (III, 25)
— per favorire la concordia (IV, 42)
— per coloro che ci affliggono (IV, 45)
— per gli infermi (III, 32)
— per i moribondi (III, 33)
— per la remissione dei peccati (IV, 40) .
c) Nei giorni precedenti la festa del Corpo e Sangue del Signore:
— per le vocazioni sacerdotali (I, 9)
— per le vocazioni religiose (I, 11)
— per i ministri della Chiesa (I, 8) .
d) Nel mese di ottobre:
— ringraziamento per il raccolto (III, 25)
— per chiedere la carità (IV, 41)
— per chiedere la grazia di una buona morte (IV, 46)
— per l'evangelizzazione dei popoli (I, 14) .
e) Nelle ferie precedenti la commemorazione dei defunti, Messe di suffragio :
— per uno o più defunti
— per coloro che sono morti improvvisamente
— per i parenti, amici e benefattori .
Notitiae 9 (1973): 273calendar , ember days , rogation days
1. Quaenam intellegantur feriae Adventus, Nativitatis et Paschae, in quibus, « si qua vera necessitas vel utilitas pastoralis id postulet, in celebratione cum populo adhiberi possunt Missae huic necessitati vel utilitati respondentes, de iudicio rectoris ecclesiae vel ipsius sacerdotis celebrantis » (IGMR n. 333).
℟. Sunt feriae quae in n. 13 Tabulae dierum liturgicorum enumerantur, i. e. « feriae Adventus usque ad diem 16 decembris inclusive, feriae temporis Nativitatis a die 2 ianuarii ad sabbatum post Epiphaniam, feriae temporis paschalis a feria II post octavam Paschae ad sabbatum ante Pentecosten inclusive ». Cum IGMR in n. 333 non loquatur de feriis Quadragesimae, nec intendit loqui de feriis adventus [sic ] a die 17 ad 24 decembris inclusive et de diebus infra octavam Nativitatis, quae in n. 9 tabulae dierum liturgicorum feriis Quadragesimae aequiparantur.
Notitiae 10 (1974): 145, n. 1calendar
2. Utrum in feriis per annum celebrari possit Missa cuiuslibet Sancti.
℟. Affirmative. IGMR n. 316c dicit: « In feriis per annum sacerdos eligere potest aut Missam de feria, aut Missam de memoria ad libitum forte occurrente, aut Missam de aliquo Sancto eo die in Martyrologio inscripto, aut Missam ad diversa vel votivam ».
« Missae votivae » nominantur « de mysteriis Domini aut in honorem B. Mariae Virginis et Sanctorum ». (IGMR, n. 329c).
Etsi n. 316c quandam praecedentiam dat illis Sanctis, qui eo die in Martyrologio sunt inscripti, idem numerus in fine concedit Missam votivam « pro pietate fidelium libere eligendam » cuiuslibet Sancti et omnium Sanctorum. Textus pro Missis votivis in honorem Sanctorum celebrandis eliguntur iuxta n. 4, p. 514, Missalis Romani.
Notitiae 10 (1974): 145, n. 2calendar , martyrology
3. Utrum Missa exsequialis celebrari possit Feria V Hebdomadae Sanctae et Triduo Sacro.
℟. Negative. Valent indicationes Missalis Romani:
Mane Feria V Hebdomadae Sanctae de more celebratur Missa Chrismatis (pp. 239-242). Praeter Missam vespertinam in Cena Domini « loci Ordinarius alteram Missam in ecclesiis et oratoriis publicis vel semipublicis permittere poterit, horis vespertinis celebrandam et, in casu verae necessitatis, etiam horis matutinis, sed tantummodo pro fidelibus qui nullomodo missam [sic ] vespertinam participare valent » (p. 243). Aliae celebrationes eucharisticae Feria V Hebdomadae Sanctae omnino prohibentur.
Feria VI in Passione Domini, « Ecclesia, ex antiquissima traditione, sacramenta penitus non celebrat » (p. 250).
« Sabbato sancto Ecclesia ad sepulcrum Domini immoratur, ... a sacrificio Missae ... abstinendo » (p. 265).
Pro Dominica Paschae in Resurrectione Domini iam n. 336 IGMR prohibet Missam exsequialem, quia est sollemnitas de praecepto.
Notitiae 10 (1974): 145–146, n. 3calendar , funeral , holy thursday , requiem mass , triduum
4. Utrum Missa defunctorum post acceptum mortis nuntium, vel in ultima sepultura defuncti, vel in primo anniversario die, celebrari possit etiam diebus infra octavam Nativitatis.
℟. Affirmative. Iuxta n. 337 IGMR permittuntur hae Missae in feriis a die 17 ad 24 decembris inclusive et in feriis Quadragesimae. Ideoque celebrari possunt etiam diebus infra octavam Nativitatis, qui in n. 9 tabulae dierum liturgicorum his feriis aequiparantur.
Ad melius intellegendam totam materiam de Missis ad diversa et votivis et de Missis defunctorum adiuvare potest tabella quae sequitur. Numeri in parenthesibus indicati se referunt ad IGMR.
Sigla
V1 = Missae ad diversa et votivae de mandato vel licentia Ordinarii « occurrente graviore necessitate vel utilitate pastorali » (n. 332). Missae rituales (IGMR, 330).
V2 = Missae ad diversa et votivae de iudicio rectoris ecclesiae vel ipsius celebrantis « si qua vera necessitas vel utilitas pastoralis id postulet » (n. 333).
V3 = Missae ad diversa et votivae « pro pietate fidelium libere eligendae » a sacerdote celebrante (n. 329 b et c).
D1 = Missae exsequiales (n. 336).
D2 = Missae post acceptum mortis nuntium, vel in ultima sepultura defuncti, vel in primo anniversario die (n. 337).
D3 = Missae « cotidianae » (n. 337).
+ = permittitur
— = prohibetur
1. Sollemnitates de praecepto
V1 — D1 —
2. Dominicae Adventus, Quadragesimae et Paschae
V1 — D1 —
3. Triduum paschale et Feria V Hebd. S.
V1 — D1 —
4. Sollemnitates non de praecepto. Comm. omnium fidelium defunctorum
V1 — D1 +
5. Feria IV Cinerum, Feriae II, III, IV Hebd. S.
V1 — D1 +
6. Dies infra octavam Paschae
V1 — D1 +
7. Dominicae temporis Nativitatis et « per annum »
V1 + D1 +
V2 — D2 —
8. Festa
V1 + D1 +
V2 — D2 —
9. Feriae Adventus a 17 ad 24 decembris
V1 + D1 +
V2 — D2 +
10. Dies infra octavam Nativitatis
V1 + D1 +
V2 — D2 +
11. Feriae Quadragesimae
V1 + D1 +
V2 — D2 +
12. Memoriae obligatoriae
V1 + D1 +
V2 + D2 +
13. Feriae Adventus usque ad 16 decembris
V1 + D1 +
V2 + D2 +
14. Feriae temporis Nativitatis a 2 ianuarii
V1 + D1 +
V2 + D2 +
15. Feriae temporis paschalis
V1 + D1 +
V2 + D2 +
16. Feriae « per annum »
V1 + D1 +
V2 + D2 +
V3 + D3 +
Notitiae 10 (1974): 146–147, n. 4calendar , christmas , funeral , octave , requiem mass
Instructio Eucharisticum mysterium , n. 28 statuit: « Sicubi ex concessione Apostolicae Sedis permittitur ut vespere sabbati praecedentis satisfieri possit praecepto de Missa participanda die dominica ... celebretur Missa sicut in Calendario pro die dominica assignatur, homilia et oratione fidelium minime exclusis.
Quae omnia dicenda sunt etiam de Missa quae, eadem de causa, ad vesperam pridie diei festi de praecepto alicubi celebrari permittitur ».
Haec est norma generalis. Dubium tamen exurgit quando quaedam sollemnitas de praecepto sabbato vel feria II occurrit. Nam vespere primi diei festivi (sabbato vel dominica) occurrentia habetur inter duos dies liturgicos quia « celebratio dominicae et sollemnitatum incipit iam vespere diei praecedentis » (cf. Normae universales de anno liturgico et de calendario , n. 3), et in eadem celebratione alii conveniunt fideles ad satisfaciendum praecepto de die currenti et alii de die sequenti. Ita, v. gr. evenire potest ut vespere dominicae IV Adventus, quando haec incidit die 24 decembris, insimul habeatur Missa vespertina dominicae et Vigiliae Nativitatis Domini. Eodem modo, quando Nativitas Domini sabbato incidit, vespere concurrentia habetur inter Missam Nativitatis et Missam anticipatam de Sacra Familia.
Hi et similes casus solvi non possunt per normam universalem, quia necessitates pastorales et consuetudine [sic ] fidelium diversae inveniuntur.
Quapropter sequentes indicationes dari possunt:
1. Principium generale pro celebratione Missae festivae diei de praecepto anticipatae vespere diei antecedentis illud est quod invenitur in n. 28 Instructionis Eucharisticum mysterium .
2. In casu occurrentiae inter dominicam et sollemnitatem, integritas celebrationis totius diei liturgici generatim melius obtineri potest applicando celebrationi Missae vespertinae ea quae statuuntur pro Vesperis, scilicet: « Si eodem die celebrandae sint vesperae Officii currentis et I Vesperae diei sequentis, praevalent vesperae celebrationis quae in tabula dierum liturgicorum superiorem obtinent locum; in casu autem paritatis vesperae diei currentis » (cf. Normae universales de anno liturgico et de calendario , n. 61).
3. In Vigilia sollemnitatum in quibus peculiaris Missa vigiliae habetur (Nativitas Domini, Nativitas S. Ioannis Baptistae, SS. Petrus et Paulus, Assumptio B. Mariae V.), haec dicatur etiamsi die dominica incidat.
4. Attentis adiunctis naturae pastoralis, praxis sequenda in ambitu dioecesano indicetur initio anni ab Ordinario loci in Calendario liturgico proprio, etiam si casus fert derogando iis quae supra dicta sunt, cum, ob rationes pastorales, praeferenda videtur celebratio unius alteriusve Missae.
The Instruction Eucharisticum mysterium , n. 28 established: « Where permission has been granted by the Apostolic See to fulfill the Sunday obligation on the evening of the preceding Saturday ... the Mass should be celebrated as assigned in the calendar for that Sunday, including the homily and the prayer of the faithful.
The same must be said of a Mass which, for the same reason, is permitted to be celebrated on the evening of the day before a holy day of obligation in a particular place ».
This is the general norm. A doubt, however, has arisen when a certain obligatory solemnity occurs on a Saturday or a Monday. For on the evening of the first feast day (Saturday or Sunday) there is an overlap of liturgical days because « the celebration of Sunday and of solemnities begins already in the evening of the proceeding day » (cf. Normae universales de anno liturgico et de calendario , n. 3), and in the same celebration some of the faithful come to satisfy the precept pertaining to the current day and others that which pertains to the following day. Thus, for example, it can happen that the on the evening of the Fourth Sunday of Advent, when this falls on December 24, there would be at the same time the evening Mass of the Sunday and of the Vigil of the Nativity of the Lord. In the same way, when the Nativity of the Lord falls on Saturday, there is on that evening there occurs an overlap between the Mass of the Nativity and the anticipated Mass of the Holy Family.
This and similar cases cannot be solved by the universal norms, because there exist different pastoral necessities and customs of the faithful.
For that reason the following indications can be given:
1. The general principle for the celebration of the Mass of a holy day of obligation anticipated on the evening of the preceding day is that which is found in n. 28 of the instruction Eucharisticum mysterium .
2. In the case of an overlap between a Sunday and a Solemnity, the integrity of the celebration of the whole liturgical day can generally be better preserved by applying to the celebration of the evening Mass what is established for Vespers, namely: « If on the same day the Vespers of the current Office and Vespers I of the following day are to be celebrated, the Vespers of the celebration placed higher on the table of liturgical days takes precedence; and in case of equal rank, the vespers of the current day takes precedence » (cf. Normae universales de anno liturgico et de calendario , n. 61).
3. On the vigil of solemnities for which a particular vigil Mass exists (Nativity of the Lord, Nativity of St. John the Baptist, Sts. Peter and Paul, the Assumption of the Blessed Virgin Mary), this should be said even if it falls on a Sunday.
4. Attentive circumstances of a pastoral nature, the practice to follow at the diocesan level should be indicated by the local Ordinary at the beginning of the year in the proper liturgical Calendar, even, if the case warrants, by derogating from what was said above when, for pastoral reasons, the celebration of one or the other Mass seems preferable.
Notitiae 10 (1974): 222–223anticipatory mass , calendar , vigil Ad calendarium
Utrum anniversarium Dedicationis ecclesiae cathedralis celebrari possit in dominica temporis « per annum ».
℟. Negative . Nam agitur de festo Domini particulari in tota dioecesi celebrando (cf. Normae de Calendario , n. 52 a, c). In tabula dierum liturgicorum dominicis temporis nativitatis et per annum praevalent tantum festa Domini in Calendario generali inscripta (n. 5), minime vero festa propria, inter quae habetur celebratio Dedicationis ecclesiae cathedralis (n. 8 b). Huic normae subest sollicitudo servandi dominicae suum characterem et aliis celebrationibus eam non gravendi.
Quandoquae , tamen, Episcopus dioecesis momentum cathedralis, signum unitatis Ecclesiae localis, extollere cupit, v. gr. occasione refectionis vel peculiaris anniversarii cathedralis, totam communitatem dioecesanam circa eandem celebrationem adunando. Quod saepe fiery potest tantum die diminica. Hoc in casu uti velet facultate ei concessa ad Institutione generali Missalis Romani: « Occurente aliqua graviore necessitate vel utilitate pastorali , Missa ipsis conveniens celebrari potest, de mandato vel licentia Ordinarii loci, omnibus diebus, exceptis sollemnitatibus, dominicis Adventus, Quadragesimae et Paschae et feriis IV Cinerum et Hebdomadae Sanctae » (n. 332).
Notitiae 11 (1975): 61anniversary of the dedication of a church , calendar [Nondum transcriptum - Not yet transcribed] Notitiae 20 (1984): 603–605calendar
Quibus id diebus ecclesiam dedicare convenit?
Ad novam ecclesiam dedicandam commendatur ut dies eligeatur, quo fideles frequentiores convenire possint, praesertim dies dominica. Cum in hoc ritu sensus dedicationis omnia pervadat, dedicatio novae ecclesiae peragi nequit diebus quibus mysterium quod eo die commemoratur praetermitti nullatenus decet: in Triduo Paschali, in Nativitate Domini, in Epiphania, in Ascensione, in Dominica Pentecostes, in Feria IV Cinerum, in feriis Hebdomadae sanctae, in Commemoratione omnium fidelium defunctorum (cf. Ordo Dedicationis Ecclesiae , n. 7).
Non expedit, ex altera parte, tamquam diem Dedicationis ecclesiae eum eligere quo stabiliter sollemnitas sive festum Domini, Beatae Mariae Virginis seu cuiusdam Sancti celebretur. Exempli gratia: evenit, si Festum Transfigurationis Domini eligatur quod, ut Festum Domini, semper die 6 augusti celebratur etiam si hoc die dominica incidit, quod in paroecia vel quodam loco ad celebrandum Ritum Dedicationis Ecclesiae seu Anniversarium Dedicationis, necesse est ut celebratio Transfigurationis Domini omittatur seu ad alium diem transferatur.
Similes difficultates reperiuntur etiam quando desideratur unire in unam celebrationem sollemnitatem Tituli et illam Anniversarii Dedicationis cuiusdam Ecclesiae: secundum normas liturgicas et singulari quidem modo ad normam Tabulae dierum liturgicorum secundum ordinem praecedentiae praevalet semper sollemnitas die Anniversarii Dedicationis super illam Tituli. Ambae, tamen, considerandae sunt sicut celebrationes peculiaris notionis singularisque momenti.
Notitiae 36 (2000): 407calendar , dedication of a church [Nondum transcriptum - Not yet transcribed] Notitiae 49 (2012): 269annunciation , calendar [Nondum transcriptum - Not yet transcribed] Notitiae 49 (2012): 269calendar , immaculate conception